utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00650018

Charter
Charter Number: 00650018
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1299 - 1300
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Henricus abbas Ruffordie et eiusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis nos concessisse relaxasse et omnino quietumclamasse Willelmo filio Willelmi de Lentone in Notingham et heredibus suis vel assignatis totum jus nostrum et clameum quod habuimus vel habere poterimus in quodam mesuagio cum pertinentiis et edificio ibidem constructo quod jacet super Corneram in vico carnificum Notingham inter capitale mesuagium quondam Gilberti Tony ex parte orientali et capitale mesuagium quondam Walteri filii Danielis de Suthorp[] ex parte boriali tenend et habend sibi et heredibus suis vel assignatis de nobis et successoribus nostris in perpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ad officium pitanciarum conventus duos solidos argenti ad duos anni terminos scilicet ad festum Inventionem sancte Crucis duodecim denarios et ad festum sancti Martini in hyeme duodecim denarios pro omni seculari servicio exactione et demanda In cuius rei testimonium presenti scripto cyrograffato partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo de Normantone tunc maiore Notinghamie Willelmo de Depingge Stephano le Especer tunc ballivo de eadem Roberto Baft Benedicto Hunt Willelmo clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter