utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00650256

Charter Number: 00650256
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1244
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo octavo coram Rogero de Thurkelby Jollano de Nevill[] et Johanne de Cobeham Justiciis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum abbatem de Rufford[] querentem et Elyam de Whytechyrch[] et Idoneam uxorem eius impedentes de tribus bovatis terre cum pertinenciis in Kelum unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Elyas et Idonea recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis scilicet illam quam Alanus Rowaldus prius tenuit ad firmam de predictis Elia et Idonea in eadem villa esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Rufford[] ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Elye et Idonee habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte de predictis Elya et Idonea et heredibus ipsius Idonee in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum faciendo inde capitali bus dominis feodi illius pro predictis Elya et Idonea et heredibus ipsius Idonee omnia servicia que ad predictam terram pertinent Et predicti Elyas et Idonea et heredes ipsius Idonee warantizabunt eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte totam predictam terram cum pertinenciis sicut predictum est ut liberam et perpetuam elemosinam suam per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum Et idem abbas recepit predictos Elyam et Idoneam et heredes ipsius Idonee in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum Et hec concordia facta fuit inter eos salvis predicto Alano et heredibus suis predictis tribus bovatis terre cum pertinenciis tenend de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia predicta a festo sancti Michaelis eodem anno usque ad finem septem annorum proximo sequentium completorum reddendo inde per annum dimidiam libram cymini ad Natale Domini et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto abbate et successoribus suis et ecclesia predicta omnia alia servicia que ad illam terram pertinent Et sciendum quod idem Alanus Rowaldus venit in eadem curia et bene cognovit quod terram illam non tenet in feudo set ad firmam usque ad finem predicti termini
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter