utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660006

Charter Number: 00660006
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1304
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus Sampson filius domini Willelmi Sampson de Epirston[] salutem in domino sempiternam Noveritis me pro me et heredibus meis vel assignatis concessise dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beati Petri apostoli de Thurgarton[] et canonicis ibidem Deo servientibus unam placeam terre de bosco meo de Epirston[] continentem duas acras terre per perticam viginti pedum jacentem ex pane occidentali crofti predictorum canonicorum quod vocatur Cresswell[] et abuttantem ex parte boriali super parcum eorumdem in loco qui vocatur Acartcroft ex parte australi abuttantem super semitam que se extendit a fossato de Thurgarton juxta predictum croftum de Cressewell[] usque ad locum qui vocatur Lavedyhock[] in predicto bosco de Eperston[] tenend et habend predictam placeam terre cum pertinenciis Deo et ecclesie predicte et predictis canonicis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Ego vero predictus Willelmus Sampson et heredes mei vel assignati predictam placeam terre cum pertinenciis predictis canonicis et eorum successoribus tanquam liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et deffendemus inperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Waltero de Goushill[] milite johanne de Heriz de Gonalston[] Fulcone de Hotot[] in Hoveringham[] Petro de Loudham[] clerico Roberto de Sibthorp[] in eadem Willelmo Kiriell[] de Horspoll[] Alexandro Fraunceis de eadem et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter