utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660041

Charter 00660041
Charter Number: 00660041
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1262
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Presentacio prioris Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Edmundus de Ayncurt salutem in domino sempiternam Cum aliquando inter me ex parte una et viros religiosos priorem et conventum de Thurg[] ex altera dissensionis materia orta fuisset super eo quod wardam tempore vacacionis in predicto prioratu una cum presentacione electi antequam ab archiepiscopo confirmaretur petebam racione advocacionis quam possideo in prioratu supradicto Tandem bonum pacis affectans et concordie ac eciam amicitiam perpetuam inter me et dictos religiosos reformari desiderans concessi pro me et heredibus meis quod quociens in dicta domo de Thurg[] de priore aliquam eleccionem celebrari contigerit ut dictus electus mihi vel heredibus meis ubi fuerimus in maneriis nostris videlicet de Blaunken[] et Braunceston[] in comitatu Linc[] de Graneby in comitatu Notingh[] vel Elmeton[] et Holmesfeld[] in comitatu Derbie per duos concanonicos suos litteras dicte domus conventuales deferentes presentetur per quas ut electio assensum nostrum et favorem sine contradiccione tribuamus postuletur Et si extra limites supradictorum maneriorum tempore presentacionis hujus nobis faciende nos abesse contigerit consortibus nostris si apud Graneby inveniantur que si ibidem reperte non fuerint servienti vel ballivo nostro magis apparenti et ibidem existenti nomine nostro fiat dicti electi presentacio Quod si neuter istorum in predicto manerio reperiatur tunc vicario de Graneby vel capellano in ecclesia parochia deservienti littera conventualis nobis ut superius est directa nomine nostro liberetur Et super hoc fidedignorum accepto testimonio liceat dicto electo presencia nostra non expectata ab archiepiscopo suam petere confirmacionem Si vero baroniam meam de Aeyncurt processu temporis inter filias jure regni quod absit dividi contigerit primogenite filie et heredibus suis dum tamen in aliquo predictorum maneriorum inveniatur in forma supradicta fiat electi presentacio Et ego Edmundus concedo pro me et heredibus meis quod nos in dicta domo quocumque tempore vacacionis racione alicujus warde vel alterius cujuscumque juris vel clamii nichil preter istam electi presentacionem decetero exigere poterimus vel vendicare Et ut omnia premissa robur perpetue firmitatis obtineant tam ego Eadmundus pro me et heredibus meis quam supradicti prior et conventus pro se et successoribus suis presenti scripto in modum cirographi confecto sigilla nostra alternatim huic inde apposuimus Hiis testibus domino Roberto de Sutton[] domino Roberto de Stretley militibus magistro Henrico de Schipton[] archidiacono Notyngh[] magistro Willelmo de Clyfford[] canonico Suwell[] domino Henrico de Perepount domino Petro de Rotherfeld[] domino Philipo de Aencurt[] domino Ricardo de Truwell[] Johanne de Sutton[] et aliis Datum apud Graneby die beati Augustini Anglorum apostoli anno domini mcc sexagesimo secundo tempore fratris Roberti de Baseford[] tunc prioris ejusdem loci
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter