utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660068

Charter Number: 00660068
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Ricardus Kiriel filius Willelmi Kiriel salutem in eternam domino Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum concessisse et hac carta mea confirmasse ac omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis Deo et ecclesie beati Petri de Thurg[] et canonicis ibidem Deo servientibus totam terram quam habent de dono quondam Rogeri de Ispania in Thurg[] et Horsp[] et omnes terras [et] tenementa cum pertinenciis que habent de feodo meo in eisdem et totum jus et clamium quod in parco et in bosco de Southwode habui seu habere potui aut inposterum habere potero super quibus breve de racionabilis estoveriis coram Johanne de Wallibus et sociis suis itinerantibus justiciis apud Notingh[] portavi et pro jure meo petii tenend et habend predictis canonicis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina purius dari poterit seu confirmari quietam ab omni seculari servicio exaccione et demanda ita quod nec ego Ricardus Kyriell[] nec heredes mei nec aliquis ex parte nostra in predictis terris et tenementis seu eorum pertinenciis [in] parco et bosco supradictis jus vel clamium habere exigere seu vendicare poterimus inperpetuum Et ego Ricardus et heredes mei quicumque dictas terras et tenementa cum omnibus suis pertinenciis supradictis contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et ubique defendemus Et ut hec mea []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter