utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660102

Charter Number: 00660102
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Warranty
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno gracie millesimo ducentisimo quadragesimo octavo in occtaba sancti Johannis Baptiste convenit inter Hugonem filium Galfridi de Deresburg[] et canonicos regulares de Thurg[] quod idem Hugo et heredes sui contra omnes homines inperpetuum warantizabunt et defendent ubique in omnibus dictis canonicis et eorum successoribus donum Cecilie sororis sue videlicet dimidiam bovatam terre in Morton[] exceptis tercia parte tofti dicte Cecilie et septem rodis terre et prati quas Osbertus molendinarius habet de dono dicte Cecilie cum Alicia filia sua Et pro hac warantizacione et defensione predicti canonici concesserunt dicto Hugoni et Alicie uxori sue illud residuum tofti quod habuerunt in Morton[] ex dono dicte Cecilie tenend et habend dicto Hugoni et Alicie predicte tota vita utriusque illorum Et ad majorem hujus convencionis securitatem et fidelitatem dicti canonici commune sigillum suum et dictus Hugo sigillum suum pro se et heredibus suis huic scripto alternatim apposuerunt Et sciendum quod dictus Hugo vel dicta Alicia pro predicto residuo tofti et crofti singulis annis quoad vixerint reddent dictis canonicis decem et octo denarios medietatem ad festum sancti Martini et medietatem ad Pentecosten Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter