utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660120

Charter 00660120
Charter Number: 00660120
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1221
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec finalis concordia facta in curia regis domini apud Westem[] a die Pasce in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinto coram Roberto de Ver comite Oxon[] Martino de Paterhul[] Ricardo Hareng[] Stephano de Segrave Thoma de Haydon Roberto de Lexinton[] justiciis et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Henricum de Roldeston[] petentem et Eliam priorem de Thurgarton[] deforciantem per Walterum de Ludham canonicum suum positum [in] loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocacione ecclesie de Roldeston[] unde assisa ultime presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Henricus recognovit advocacionem predicte ecclesie esse jus ipsius prioris ut illam quam habet ex dono ipsius Henrici Et predictus prior ad peticionem ipsius Henrici dedit et concessit advocacionem ejusdem ecclesie Deo et ecclesie sancte Marie de Suthwell et canonicis ejusdem ecclesie habend et tenend eidem ecclesie et ipsis canonicis in puram et perpetuam elemosinam Sciendum quod idem prior reddidit canonicis predictis de Suthwell[] cartas et munimenta que habuit de eodem Henrico de predicta ecclesia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter