utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660297

Charter 00660297
Charter Number: 00660297
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter Willelmum filium Willelmi de Wyverton[] ex una parte et dominum Ricardum de Wyverton[] ex altera parte anno gracie domini millesimo cc quinquagesimo primo ad festum sancti Michaelis videlicet quod predictus Willelmus concessit et dimisit predicto Ricardo xxj acras et unam rodam terre arabilis in campis de Wyverton[] scilicet in Writewike unum selionem jacentem inter terras Johannis filii prepositi et Willelmi filii Radulphi et unum selionem super Sutdics inter terras Radulphi filii Gervasii et Willelmi de Tith[] et unum selionem super Soutdics inter terras dicti Ricardi et prioris de Thurg[] et duos seliones ibidem inter quos jacet terra Roberti Pachet et unum selionem apud Thresikes inter terras Johannis filii prepositi et Willelmi filii Roberti et duos seliones super le Holm inter terras ejusdem Ricardi et Johannis filii prepositi et duos seliones super Nachou inter terras ejusdem Ricardi et Roberti filii Johannis et unum selionem apud Waterfall[] inter terras ecclesie et dotem Albreie matris dicti Willelmi et iij seliones et dimidiam in Mora inter terras ejusdem Ricardi et dotem dicte Albreie et duos seliones super Littelholm[] inter terras ejusdem Ricardi et Willelmi filii Radulphi et unum selionem ibidem inter divisam et terram Willelmi filii Radulphi et unum selionem apud Holeforis inter terras ejusdem Ricardi et Willelmi de Heriz et unum selionem super Wetholm inter terras ejusdem Ricardi et Radulphi filii Gervasii et unum selionem super Wetholm[] inter terras Willelmi de Heriz et prioris de Thurg[] et unum selionem super Brocholes inter terras Willelmi de Heriz et Radulphi filii Gervasii et unum selionem super Langefurlanges inter terras Willelmi filii Radulphi et dicte Albreie et unum selionem ibidem inter terras ejusdem Ricardi et Roberti Pachet et unum selionem ibidem inter terras Johannis filii prepositi et Emme vidue et unum selionem in Smithildale[] inter terras prioris de Thurgart[] et Willelmi de Tith[] et unum selionem super Smithil[] inter terras ejusdem Ricardi ex utraque parte et unum selionem super Breclandes inter terras ejusdem Ricardi et Willelmi de Heriz et unam foreram apud Langepol juxta terram Johannis filii prepositi et unam foreram apud Withenefores juxta terram ecclesie et unum selionem super campum orientem inter terras ejusdem Ricardi et Roberti filii Johannis et unum selionem ibidem inter terras Roberti filii Johannis et dotem dicte Albreie et unum selionem contra Swynemere inter terras ejusdem Ricardi et Willelmi de Heriz et duos seliones in Hole inter eundem Ricardum et Radulphum filium Gervasii et unum selionem apud Silegates inter eundem Ricardum et Willelmum prepositum et unum selionem super Stodfold inter terras ecclesie et Roberti filii Johannis et unum selionem ibidem inter Willelmum de Heriz et Johannem filium Ricardi et unum selionem inter terras Willelmi de Heriz et unum selionem inter vias inter eundem Ricardum et Willelmum de Heriz et unum selionem ad capud gardini inter eundem Ricardum et Willelmum de Heriz et unum selionem super Dicfurlong inter Willelmum filium Roberti et Robertum filium Johannis et unum selionem supra villam inter Willelmum filium Rogeri et Willelmum filium Ricardi de Tith[] et unum selionem super Rieholm inter eundem Ricardum et Willelmum de Heriz et unum selionem super Riholm inter Willelmum prepositum et Emmam viduam et unum selionem ibidem inter eundem Ricardum et Agnetem militem et unum selionem ibidem inter eundem Ricardum et Willelmum filium Radulphi Preterea concessit et dimisit eidem Ricardo iij acras et unam rodam prati in omnibus pratis ad villam de Wyverton[] pertinentibus habend et tenend cum omnibus pertinenciis predictarum terrarum et dicti prati dicto Ricardo et heredibus suis et suis assignatis quibuscumque et quandocumque tam in egritudine quam in sanitate assignandis a festo sancti Michaelis predicto usque ad xl annos continue completos Pro hac autem concessione et dimissione remisit predictus Ricardus dicto Willelmo et heredibus suis v solidos ij denarios et obulum quos ei annuatim pro quantitate dicte terre reddere consuevit nomine firme et dedit eidem xv marcas argenti premanibus ad acquietanda s se de judaismo Dictus vero Willelmus et heredes [sui] dicto Ricardo et heredibus suis et assignatis omnes predictas terras cum omnibus pertinenciis suis cum predicto prato et cum omnibus pertinenciis suis usque ad terminum prenominatum contra omnes gentes warantizabunt acquietabunt et in omnibus defendent Finito vero termino tota terra predicta cum prato predicto Willelmo et heredibus suis sine alicujus contradiccione quieta remanebit et soluta Et si contingat quod dictus Ricardus et heredes vel assignati sui terras predictas vel pratum predictum infra terminum ad firmam dimittere voluerit quod dictus Willelmus et heredes sui proprios erunt convencioni quam alius si tantum inde facere voluerit Ut autem []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter