utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660317

Charter Number: 00660317
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1279
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Noverint universi presentes litteras visuri vel audituri quod cum tenentes prioris et conventus de Thurg in Dornthorp de jure debeant et hactenus facere consueverunt abbati de burgo Sancti Petri et ejusdem loci conventui annuatim servicia et consuetudines subscriptas in manerio suo de Colingham videlicet unusquisque eorum debet arrare per iij dies in anno scilicet semel ad semen hieme et iterum ad semen quadragesimale et tercio tempore warecti et habebit quelibet caruca quolibet die quatuor panes et quatuor allecia prout solebant habere secundum antiquam consuetudinem Item debent metere per ij dies et dimidiam in Autumpno primo die ad cibum domini abbatis consuetum semel in die secundo die similiter si per totum diem abbas voluerit habere ipsos alioquin recedant post horam nonam sine cibo tercio die non metent nisi usque ad horam nonam sine cibo Preterea dicti tenentes debunt ponere in caula dicti abbatis omnes oves quas habuerint in eorum possessione vel custodia in hieme exceptis propriis ovibus et filiorum suorum quamdiu fuerint eorum manupasti Et si oves aliorum quam suorum vel filiorum suorum manupastorum quas in hieme tenuerint vendite fuerint vel alioquocumque modo extra eorum possessionem seu custodiam devenerint invenient todidem alias loco dictarum ovium ad ponendam in caulam dicti abbatis Et quia ballivi dicti abbatis pro defectibus et trangressionibus in dictis serviciis et consuetudinibus factis distrinxerunt dictos tenentes ad veniendos de curia in curiam ipsius abbatis de Colingham ad respondendum et satisfaciendum ibidem de eisdem videbatur dicto priori prefatos tenentes suos quandoque magis ex voluntate ballivorum ipsius abbatis quam ex merito eorum gravari timens eciam eo pretextu de sectis de tribus septimanis in tres septimanas de dictis tenentibus ad curiam ipsius abbatis exigendas ecclesie sue de Thurg prejudicium posse generari convenit inter dictos abbatem et priorem quod predicta servicia et consuetudines decetero fiant ut predictum est Et si defectus seu trangressiones in predictis serviciis et consuetudinibus faciendos inveniantur tunc attachientur ipsi qui dictos defectus seu transgressiones fecerint per ballivos abbatis veniendos ad curiam ipsius abbatis bis in anno videlicet ad proximam curiam ante Pascha et ad proximam curiam ante festum sancti Michaelis et tunc dicti defectus et transgressiones presententur et inde capientur emende secundum quantitatem delicti in presencia ballivi dicti prioris et ipsorum qui dictos defectus seu transgressiones fecerint si ibidem interesse voluerint Si vero ibidem venire noluerint seu distulerint tunc ad curias predictas amercientur per consideracionem curie predicte tam pro defalta quam pro transgressione factis secundum legem et consuetudinem regni et leventur amerciamenta ad opus dicti abbatis per ballivos ejusdem abbatis In hujus rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto sigilla predictorum abbatis et prioris alternatim fuerunt apponita His testibus domino Henrico de Peyrepount domino Radulpho de Arnhale domino Roberto de Meringhal Magistro Roberto de Scheffeld johanne de Sutton Fulcone de Hothot Petro in Venella johanne de Herst in Colingham Willelmo de Hayde et aliis Actum in crastino sancti Vincencii anno domini MCCLXX nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter