utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660370

Charter 00660370
Charter Number: 00660370
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1300
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris[] Frater Alexander prior de Thurg[] et ejusdem loci conventus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos unanimi consensu capituli nostri concessisse et inperpetuum remisisse pro nobis et successoribus nostris Galfrido Payn de Sibthorp et heredibus suis vj solidos annuos de viginti solidis sterlingorum tribus denariis et uno obulo annui redditus quos idem Galfridus nobis pro viginti quinque selionibus terre arabilis cum pertinenciis duabus acris et iij rodis et dimidia prati que de nobis tenet in Sibthorp prout carta feoffamenti sui testatur annuatim ad duos terminos reddere solebat ita quod predictus Galfridus et heredes sui decetero in xiiij solidis sterlingorum tantum nobis et successoribus nostris pro predictis terra et prato ad terminos in carta feoffamenti sui contentos videlicet ad Pentecosten et ad festum sancti Martini in hieme pro equalibus porcionibus annuatim solvendis pro omni servicio seculari nos contingente salvo homagio suo inperpetuum teneantur Predictus vero Galfridus et heredes sui pro omni servicio forinseco ad predicta terram et pratum aliqualiter pertinente quibuscumque respondebunt Et si aliqua arreragia tocius predicti redditus annui aretro fuerint ea predicto Galfrido et heredibus suis usque ad diem confeccionis presencium penitus relaxamus In cujus rei testimonium presenti scripto in modum cirograffi confecto penes nos residenti [] Teste capitulo nostro Datum apud Thurgarton[] die commemoracionis anno domini millesimo trecentesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter