utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660398

Charter Number: 00660398
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1270
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno domini millesimo cc septuagesimo in octabas sancte Trinitatis facta fuit hec convencio inter Fratrem Adam priorem de Thurg[] et ejusdem loci conventum ex parte una et Henricum de Sibthorp ex altera videlicet quod cum dicti prior et conventus et Henricus habeant jus presentandi ad ecclesiam de Hokes[] prout continetur in cyrograffo in curia domini regis confecto prefati prior et conventus et Henricus Ricardum de Thistelton[] clericum suum ad dictam ecclesiam de Hok[] vacantem per mortem Jacobi Poynant[] qui ultimus dicte ecclesie rector conjunctim presentarunt et decetero utraque pars concessit ad totam ecclesiam alterius vicibus presentari ita videlicet quod dicto Ricardo cedente vel decedente liceat dicto Henrico et heredibus suis vel assignatis in illa proximia vacacione ad dictam ecclesiam integram clericum suum sine contradiccione dictorum prioris et conventus legitime presentare salva dictis priori et conventui et eorum successoribus pensione sua annua debita et antiqua et presentato dicti Henrici et heredum suorum vel assignatorum cedente vel decedente liceat dictis priori et conventui et eorum successoribus in illa proximia vacacione ad dictam ecclesiam integram clericum suum sine contradicione dicti Henrici et heredum suorum vel assignatorum legitime presentare Et in futuris temporibus dicti prior et conventus et eorum successores et dictus Henricus et heredes sui vel assignati clericos suos ad ecclesiam prefatam integram cum vacaverit alterius vicibus legitime presentent In cujus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter