utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660503

Charter Number: 00660503
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1293
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Universis Christi [] Johannes le Flemeng de Not[] salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum contencio mota fuit per breve nove disseisine coram dominis Gilberto de Thornton[] et Rogero de Brabacoun[] justiciariis ad placitum domini regis tenend apud Noting[] assignatis ad purificacionem beate Marie virginis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo primo inter religiosos viros priorem et conventum de Thurg[] ex una parte et me ex altera pro quatuordecim denarratibus annui redditus exeuntibus de quodam tenemento cum pertinenciis quod fuit quondam Margerie Holinheved in via grossorum fabrorum Noting[] juxta tenementum quondam Nicholai le Ferur quod quidem tenementum quondam predicte Margerie ego predictus Johannes ad proprium tenementum meum appropriavi et per quamdam novam domum claudere feci per quam predicti prior et conventus ad predictum tenementum distringendum pro predicto redditu decento minus venire poterant Tandem predicta contencio per amicabilem composicionem inter nos perpetuo valiture ac durature conquientem et hac sub forma convenit si quod ego predictus Johnnes le Fleming pro me et heredibus meis et meis assignatis concessi et hoc presenti scripto obligavi predictis priori et conventui et successoribus suis totum predictum redditum inperpetuum et quod ipsi seu eorum attornatus habeant inperpetuum liberum ingrerum et exitum per medium capitalis mesuagii mei et curie mee usque ad predictum tenementum bene et pacifice ad distringendum in predicto tenemento et in toto tenemento meo proprio de quocumque feodo sit quod jacet inter predictum tenementum et tenementum Willelmi clerici filii Galfridi et ad distringendum omnes illos qui predicta tenementa tenent seu tenebunt per omnia bona sua ibidem inventa pro arreragiis predicti redditus si que decetero in aliquo termino consueto aretro fuerint et ad portandas predictas districciones pro voluntate quo voluerint et ad retinendas quousque de arreragiis predictis eis plene et integre fuerit satisfactum Et ut hec mea concessio []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter