utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660543

Charter Number: 00660543
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris dominus Gerardus de Fanecurt miles salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beati Petri de Thurg[] et canonicis ibidem Deo servientibus homagium et servicium domini Rogeri de Alneto de toto tenemento quod de me tenuit in villa de Cressewelle et annuum redditum xij denariorum in eadem villa Homagium etiam et servicium liberorum hominum meorum in villis de Hickeling[] et de Kinalton[] videlicet homagium et servicium Radulphi de Fanecurt et annuum redditum xviij solidorum et unius libre cymini pro duabus virgatis terre et pro duobus toftis et dimidio homagium et servicium Willelmi de Vyliers et annuum redditum unius libre cymini pro una virgata terre et uno tofto homagium et servicium Galfridi filii Roberti et annuum redditum v solidorum et dimidie libre cymini pro una bovata pro uno mesuagio et pro uno tofto homagium et servicium Willelmi Tebaud et annuum redditum vij solidorum pro dimidio tofto et una bovata terre homagium et servicium Margerie relicte Radulphi Parys et annuum redditum iiij solidorum pro dimidio tofto et dimidia bovata terre homagium et servicium Willelmi Parys et annuum redditum iiij solidorum pro dimidio tofto et dimidia bovata terre homagium et servicium Gilberti clerici et annuum redditum ij solidorum pro uno tofto homagium et servicium Ade de Crophill[] in villa de Croph[] et annuum redditum iiij solidorum pro uno mesuagio et quatuor bovatis terre homagium et servicium Willelmi filii Henrici in Hickeling[] et annuum redditum quinque solidorum et decem denariorum pro v bovatis terre homagium et servicium Clementis de Seleby et annuum redditum x solidorum pro uno mesuagio et duabus bovatis terre et pro uno tofto et iij acris terre que Johannes Blakeman tenuit homagium et servicium Walteri de Lovetot et annuum redditum xiiij solidorum pro uno tofto et duabus bovatis terre homagium et servicium Ricardi filii Ricardi et annuum redditum ij solidorum pro uno tofto homagium et servicium Ricardi Martin et annuum redditum quinque solidorum pro uno tofto et una bovata terre homagium et servicium Radulphi le Hende et annuum redditum iij solidorum pro uno tofto cum holmo tenend et habend sibi et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et ego dictus dominus Gerardus et heredes mei Deo et ecclesie beati Petri de Thurg[] et canonicis ibidem Deo servientibus totum predictum servicium et annuum redditum ut supradictum est contra omnes gentes tam Judeos quam Christianos warantizabimus acquietabimus et in omnibus locis defendemus Insuper dedi et concessi eisdem molendinum meum ventricum cum secta per eandem warantizacionem In cujus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter