utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660544

Charter Number: 00660544
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi [] dominus Gerardus de Fanecurt miles salutem in domino sempiternam Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse priori de Thurg[] et ejusdem loci conventui et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum xvj bovatas terre arabilis cum toftis et croftis in villenagio eisdem xvj bovatis terre pertinentibus in villa de Hickeling[] quarum Radulphus Peek tenet duas bovatas terre cum uno tofto Rogerus prepositus tenet duas bovatas cum uno tofto Reginaldus prepositus tenet duas bovatas cum uno tofto Radulphus filius Reginaldi tenet duas bovatas cum uno tofto Johannes le Paumere et mater ejus tenent duas bovatas cum uno tofto Willelmus filius Willelmi prepositi tenet duas bovatas cum uno tofto Johannes filius Galfridi tenet unam bovatam cum uno tofto Robertus filius Galfridi tenet unam bovatam cum uno tofto Rogerus le Folur tenet unam bovatam cum uno tofto et Rogerus Blakeman tenet unam bovatam cum uno tofto cum catallis et eorum sequelis Dedi eciam et concessi eisdem priori et conventui unum toftum quod fuit quondam Oliveri de Loveto cum quatuor aliis toftis in villa de Hickeling[] quorum Robertus le Folur tenet unum toftum Willelmus Frount tenet unum toftum Matilda quondam uxor Johannis Blakeman tenet unum toftum Henricus filius Warneri tenet unum toftum cum catallis et eorum sequelis Remisi etiam et quietumclamavi pro me et heredibus meis eisdem priori et conventui quinque solidatus annui redditus quos ad eisdem annuatim percipere solebam pro quadam terra in villa de Westhorp tenend et habend sibi et successoribus suis inperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam cum pratis pascuis pasturis et cum omnibus libertatibus comunis et aliis aysiamentis et pertinenciis infra villam et extra tante terre pertinentibus Et ego vero dictus dominus Gerardus et heredes mei vel assignati dictis priori et conventui omnia supradicta cum pertinenciis suis ut suprascriptum est contra omnes gentes tam judeos quam Christianos warantizabimus acquietabimus et in omnibus inperpetuum defendemus In cujus rei testimonium []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter