utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660558

Charter Number: 00660558
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1276
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quarto ad festum sancti Barnabe apostoli ita convenit inter dominum Adam priorem de Thurg[] et ejusdem loci conventum ex parte una et dominum Ricardum de Grey ex altera videlicet quod cum contencio orta esset inter predictos priorem et conventum asserentes ipsos de jure habere liberum taurum euntem in segetibus et pratis dicti Ricardi et tenencium suorum in campis et pratis de Hickeling[] spectantem ad dominium et liberum tenementum suum in eadem villa et aliquamdiu in pacifica possessione extitisse et dictum Ricardum hoc negantem et inpedimentem lis amicabili composicione interveniente consilio amicorum comunium in hac forma conquievit videlicet quod dicti prior et conventus pro se et successoribus suis concesserunt dicto Ricardo et heredibus suis quod ipse habeat liberum taurum suum euntem in segitibus suis et pratis duobus annis continuis et successive sine contradiccione vel inpedimento dictorum prioris et conventus et eorum successorum ita quod non supponatur jugo eo tempore Dictus Ricardus pro se et heredibus suis concessit dictis priori et conventui habere quolibet tercio anno liberum taurum suum euntem in segitibus suis et pratis de Hickeling[] sine contradiccione vel inpedimento sui vel [tenencium] suorum ita quod eo tempore non supponatur jugo Et sciendum est quod annis quibus taurus dicti Ricardi est iturus in segitibus et pratis dictorum prioris et conventus seu successorum suorum dicti prior et conventus aut successores nullum ibidem habebunt taurum iturum racione alicujus dominii vel tenementi sui in eadem villa nec anno tercio quo taurus dictorum prioris et conventus aut successorum suorum est iturus in segitibus et pratis dicti Ricardi vel heredum suorum dictus Ricardus aut heredes sui nullum ibidem habebunt taurum iturum racione alicujus dominii vel tenementi sui in eadem villa Et quia possessio dictorum prioris et conventus tenuis erat ut dicebatur consensu parcium anno confeccionis presentis composicionis inceperunt predicti prior et conventus uti possessione predicte libertatis ita videlicet quod neutri parti prejudicium generetur quin dictus Ricardus et heredes sui semper habeant libertatem predictam duobus annis successive et dicti prior et conventus tercio anno et quod possessionem partis unius possessio partis alterius contra formam presentis scripti nullatenus retadura Et ad majorem hujus rei securitatem partes presenti scripto in modum cirograffi []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter