utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660559

Charter Number: 00660559
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Memorandum
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod cum inter priorem et conventum de Thurg[] ex parte una et dominum Willelmum de Rodes rectorem ecclesie de Langar[] ex altera orta esset materia questionis super quibusdam obvencionibus ecclesie sancte Athelberge extra villam de Langar[] partibus comperentibus in ecclesia de Wyverton[] die Martis proximo post domenicam palmarum anno gracie millesimo cclvij lis in hunc modum sopita est videlicet quod utraque pars alteri concessit libere habere quod predecessores sui habere consueverunt secundum quod inquiri posset per parochianos illius ecclesie et alios viros fidedignos salvo dictis priori et conventui juri suo post decessum dicti Willelmi facta igitur diligenti inquisicione per predictos parochianos et alios fidedignos compertum est quod dicti prior et conventus tanquam veri rectores dicte ecclesie sancte Athelburge percipient omnes decimas majores et minores parochianorum predicte ecclesie sue sicut percipere consueverunt Rectores autem ecclesie de Langar[] habere solent omnes oblaciones contingentes in eadem ecclesia sancte Athelburge in una septimana et dicti prior et conventus in alia et sic vicissim per annum et de anno in annum sed in festo sancte Athelburge obvenciones omnes inter partes predictas dividi solent secundum equales porciones in cujuscumque septimana eveniret Si vero in septimana rectoris ecclesie de Langar contigerit diem evenire quo cyragium solvitur idem rector percipere consuevit oblaciones parochianorum et manuale apportum panum et dicti prior et conventus totum cyragium illius diei habere deberent Si vero in septimana rectoris ecclesie de Langar contingeret aliquam parochianorum dicte ecclesie sancte Athelburge in fata cedere vel purificaciones aut sponsalia mulierum fieri prior et conventus mortuare habebunt et capellanus eorum servicium faciet et oblaciones libere apportabit Et ut infuturum secundum quod predictum est partes habeant et quiete possideant huic scripto in modum cyrographi []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter