utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660561

Charter Number: 00660561
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1252 - 1253
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Ricardus de Wyverton[] miles salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee omnium antecessorum et successorum meorum concessisse dedisse et cum corpore meo legasse et hac carta mea confirmasse pro me et heredibus meis et ecclesie beati Petri de Thurg[] et canonicis ibidem Deo servientibus unum toftum propinquium tofto Willelmi Punche tunc vicarii de Gerneby versus occidentem in villa de Berneston[] et tres bovatas terre arabilis continentes xxx vj acras in campis de Berneston[] et de Wyverton[] et duas acras prati in prato de Berneston[] scilicet duos seliones terre arabilis jacentes inter divisam de Berneston[] et terram dicti Willelmi Punche et unum selionem super le Berhy inter terram Ricardi filii Simonis et terram Godefridi et unum selionem super Blakelandes inter terram persone de Langar[] et terram Ricardi Thurkel et unum selionem super Hunteholmwong[] inter terram Rogeri Malg[] et terram persone et quatuor seliones super le Hay inter Ricardum filium Simonis et Johannem de Blida et unum selionem super le Hay inter terram persone de Langar[] et mercatores de eadem et unum selionem ex opposito le Berchy inter personam et Godefridum et unam culturam super le Toftes et ij seliones in eadem quarentena inter personam et Godefridum et unum selionem ex parte orientali ville inter terras eorumdem et unum selionem super Stonilandes inter eosdem et duos seliones super Stonilandes inter Robertum le Wayte et Henricum Alewyn et unum selionem ex parte orientali ville juxta terram Johannis de Blida et unum selionem ad le Clyvesende juxta eundem Johannem et unum selionem super eandem quarentenam juxta personam de Langar[] et unam culturam super le Dale juxta Harolf et unum selionem super le Dale juxta personam et unum selionem in Thwitemor juxta Godefridum et unum selionem super le Schort versus Brodegate juxta Henricum Alewin et unum selionem super eandem quarentenam juxta Godefridum et unum selionem super le Dalegrene juxta mercatores et unum selionem ibidem inter Gilbertum et Mabiliam et duos seliones apud le Mere juxta personam et unum selionem ibidem juxta Henricum Alewin et unum selionem super le Scieincroftes juxta personam et unum selionem ibidem juxta Henricum Alewin et unum selionem apud Southirdewell[] juxta Johannem Freman et duos seliones juxta divisam de Langar[] et unum selionem super le Moresike juxta Johannem de Blida et unum selionem in Middelmor juxta personam et unum selionem ex opposito le Berchy juxta personam et tres seliones super Wolfhou juxta divisam de Langar[] Omnes prenominati seliones continentur in campis de Berneston[] In campis autem de Wyverton[] unum selionem super Pudliandes inter terram Henrici de Bek et terram prioris de Thurg[] et unum selionem super eandem quarentenam juxta Willelmum filium Roberti prepositi et unam culturam super Wolfhou inter divisam de Berneston[] et Dionisiam de Titheby et tres seliones super Langefurlanges juxta Henricum de Bek et tres seliones super Weteholmdale[] juxta terram Roberti filii Radulphi et unum selionem super Littelholm juxta Robertum filium Johannis et unum selionem in eadem quarentena juxta Willelmum filium Albrede et unum selionem in le More juxta Robertum filium Johannis et duos seliones sub villa de Titheby juxta Henricum de Bek et duos seliones super Westemerfur juxta Hugonem de Titheby et unum selionem in eadem juxta Radulphum filium Gervasii et unum selionem in eadem juxta Willelmum filium Alicie et quatuor seliones in le Short sub villa de Titheby juxta Hugonem de eadem et duos seliones super le Bekfurlang juxta Walterum filium Christiane et unum selionem ibidem juxta Hugonem de Titheby et duos seliones super Godhoumere juxta Henricum de Bek et unum parvum forarium juxta forarium Emme uxoris clerici et unam acram prati in Northeng in prato de Berneston[] juxta priorem de Thurg[] et unam placeam prati in Northeng inter personam de Langar et Godefridum et totum pratum suum super Southlange inter eosdem et dimidiam rodam super le Redhevedeland[] inter eosdem Predicti autem seliones cum prato mensurati sunt per perticam de Wyverton[] tenend et habend dictis canonicis et eorum successoribus inperpetuum cum omnibus suis pertinenciis in liberam puram et perpetuam elemosinam inveniendo inde unum capellanum secularem perpetuo divina celebraturum in ecclesia de Thurg[] ad altare beate Marie pro Salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum meorum et successorum meorum Si autem contingat quod dictus capellanus cedat vel in fata decedat sive inhoneste vel irregulariter se habeat per priorem qui pro tempore fuerit amoveatur et per canonicum fiat dictum servicium quousque de alio seculari provideatur Ego vero Ricardus et heredes mei omnia predicta sicut predictum est dictis canonicis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes gentes warantizabimus defendemus et acquietabimus Et ad majorem []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter