utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660605

Charter 00660605
Charter Number: 00660605
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1232
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus presens [] Radulphus filius Radulphi filii Simonis salutem Noverit universitas vestra me intuitu Dei et pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beati Petri de Thurg[] et canonicis ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam duos solidos annuos reddendos eisdem canonicis ad duos terminos anni scilicet xij denarios ad festum sancti Martini et xij denarios ad Pentecosten videlicet ij solidos et vj denarios quos distrionavi de Roberto de Vylers et Maria sorore mea coram justiciis domini regis apud Notingh[] anno regni regis Henrici filii regis Johannis sextodecimo recipiendos eisdem canonicis per manum dictorum Roberti de Vilers et Marie sororis mee vel heredum suorum Ego vero Radulphus et heredes mei dictos duos solidos eisdem canonicis vel assignatis suis contra omnes homines et feminas inperpetuum warantizabimus et defendemus Si autem in solucione dictorum ij solidorum annuorum aliquo predictorum terminorum fuerit cessatum per defectum mei vel heredum meorum ego vel heredes mei pro transgressione cujuslibet termini dabimus predictis canonicis nomine pene iiij solidos dono meo nichilominus remanente Et ad hec omnia []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter