utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660958

Charter Number: 00660958
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1278
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Noverint universi quod cum Frater Adam prior de Thurgarton[] Frater Robertus Turvill[] magister milicie Templi in Anglia Frater Rogerus de Craneford[] tunc temporis preceptor Templi Bruerie Frater Johannes de Mun tunc subpreceptor ejusdem Templi Bruerie et alii nominati in brevi inplacitossent et per breve nove disseisine de mercato seudis et de quodam muro levatis in comuna pasture sue de Kirkeby et de Scaup[] capta autem inde assisa et judicio reddito ante execucionem judicii facta fuit quedam composicio inter predictum Fratrem Adam priorem de Thurgarton[] et ejusdem loci conventum Rogerum de Askeby Galfridum filium Yvonis Thomam Deuleward[] Willelmum filium Alicie Walterum fabrum Hugonem filium Mathei Calwar[] Robertum filium dicti Mathei Jordanum de Asseby Ricardum filium Willelmi filii Hugonis Galfridum filium Richilde Willelmum bercarium Jordanum cementarium Robertum le fol Galfridum Hereward[] Edusam de Croph[] et Agnetam filiam Augustini Johannem le Graunt Willelmum de Duneston Rogerum filium Juliane Willelmum le Suur Alanum le Tanur Thomam le Pescur Robertum Kempe Johannem Kempe Alanum le Furmager Luciam filiam Roberti super Grenam et heredem Ivonis le Graunt liberos tenentes ipsius prioris de Kirkeby et de Scaup[] ex parte una et predictum Fratrem Robertum de Turvill[] magistrum milicie Templi in Anglia et confratres suos predictos ex altera videlicet quod idem Frater Adam prior de Thurgarton[] ex consensu et voluntate conventus sui concessit pro se et successoribus suis ac dicti liberi tenentes concesserunt pro se et heredibus suis quod predictus Frater Robertus de Turvill[] et succesores sui habeant liberum mercatum suum in villa de Kirkeby cum seudis levatis et cum omnibus aliis ad mercatum pertinentibus et quod habeant murum de quo contencio fuit bene et in pace sine contradiccione aliqua predictorum prioris et conventus vel successorum et sine contradiccione dictorum liberorum tenencium vel heredum suorum inperpetuum Pro hac autem concessione predictus Frater Robertus de Turvill[] magister milicie Templi in Anglia ex consensu et voluntate capituli sui apud Bistelsham die mercurie proxima post festum sancti Barnabe apostoli anno domini millesimo cc septuagesimo octavo concessit pro se et successoribus suis quod predictus prior de Thurgarton[] et ejusdem loci conventus et successores sui et omnes nativi et tenentes ipsorum prioris et conventus et successorum suorum de Kirkeby et Scaup[] et eciam liberi tenentes predicti et heredes sui quieti sint a prestacione tonnagii in predicto mercato de Kirkeby inperpetuum Et pro emendacione et comuni comodo utriusque partis et villarum predictarum concessit predictus Frater Robertus de Turvill[] magister milicie Templi in Anglia pro se et successoribus suis ex consensu et voluntate capituli sui predicti quod campus occidentalis qui vocatur le Inname et se extendit a quodam loco qui vocatur Robbecrosse usque ad villam de Scaup[] seminetur tociens insimul in eodem modo quo et alii campi de Kirkeby et de Scaup[] debeant et solent seminari Item utraque pars pro se et successoribus suis concessit quod si Robertus le fol tenens de amabus partibus vel ipsius heredes inplacitentur in cujuscumque curia lis mota fuerit in eadem sine contradiccione vel calumpnia aliqua alterius partis termineta In cujus rei testimonium facta sunt inde duo instrumenta quorum unum signatum []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter