utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00660998

Charter Number: 00660998
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1252
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi [] Walterus Dei gracia Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem in domino Noveritis nos ad presentacionem prioris et conventus de Thurg patronorum ecclesie de Graneby admisisse dilectum filium Willelmum Punch capellanum ad vicariam dicte ecclesie ipsumque in eandem vicariam canonice instituisse ac in corporalem possessionem eidem induci fecisse quam quidem vicariam taxavimus in toto alteragio ecclesie memorate assignantes ei pro vicaria omnes proventes dicti alteragii quocumque nomine censeantur et mansum ad construendum sibi edificia competentem ut ipse ecclesie honeste deserviet sicut decet et sustinet onera archiepiscopalia et archidiaconalia consueta et debita de predictis et totum residuum dicte ecclesie remaneat priori et conventui antedictis nisi processu temporis appareat necessitate [ut] sit dictam vicariam propter sui insufficenciam augmentare Quod ut ratum et stabile inposterum permaneat presenti scripto []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter