Charter Document - 00661023
Charter Number: 00661023
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Notingh[] in crastino sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis tercio coram dominis Hugone Lincolniensi episcopo Johanne marescallo Willelmo de Albonust[] Ade de Novo Mercato Willelmo de Cressy Waltero Malecler[] justiciis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum de Stanton[] petentem et Eliam priorem de Thurg[] deforciantem de advocacione medietatis ecclesie de Titheby unde assisa ultimi presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus recognovit advocacionem predicte medietatis ejusdem ecclesie esse jus ipsius prioris et ecclesie sancti Petri de Thurg[] et illam remisit et quietumclamavit de se et heredibus suis ipsi priori et successoribus suis inperpetuum Et predictus prior et conventus receperunt eum in singulis beneficiis et oracionibus que fient decetero inperpetuum in ecclesia sua de Thurgarton []