utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00661036

Charter
Charter Number: 00661036
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Derb[] die Sabati proxima post festum sancti Edmundi anno regni regis J x coram Radulpho de Arder[] Willelmo de Alben[] Roberto de Berkel[] Unfrido archidiacono Sarrisburensi Johannes de Gest Henrico de Pontenaud[] Ricardo de Musegros Willelmo filio Ricardi justiciis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Adam de Novo Mercato petentem et Henricum priorem de Thurg[] et Ricardum priorem hospitalis sancte Katerine de Linc[] et Willelmum de Houkesword[] deforciantes de advocacione ecclesie de Hokesword unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Adam recognovit predictam advocacionem predicte ecclesie esse jus predictorum priorum et ecclesiarum predictorum locorum Et pro hac recognicione fine et concordia predicti priores et conventus predictorum locorum concesserunt predicto Ade et heredibus suis presentare sibi vel successoribus suis tres personas scilicet unamquamque personam post decessum alterius Et predicti priores vel successores sui presentabunt illam personam ad predictam ecclesiam ita quod cum persona in predicta ecclesia per manus episcopi instituta fuerit ipsis fidem faciet de antiqua pensione eis reddenda per annum Et post decessum predictarum iij personarum predicta advocatio predicte ecclesie remanebit quietam de ipso Ada et heredibus suis predictis prioribus et ecclesiis predictorum locorum et successoribus suis inperpetuum Et sciendum est quod predictus Adam presentavit quandam personam scilicet Martinum clericum predictis prioribus et priores illam personam ad predictam ecclesiam anno quo hoc cyrograffum factum fuit apud Derb[] salva vicaria Henrici de Sancto Petro tota vita sua qui vicarius dicte ecclesie tenet Et hec concordia facta fuit presente et concedente Willelmi de Hokesword[] qui quietumclamavit de se et heredibus suis predictis prioribus et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta ecclesia inperpetuum Preterea sciendum est quod cirograffum factum apud Linc[] eodem anno coram Gerardo de Kanvill[] et sociis suis justiciis itinerantibus in comitatu Linc[] inter predictum priorem hospitalis Linc[] et Willelmum de Houkesword[] de predicta advocacione predicte ecclesie ad nichilantem fuit eo quod ecclesia unde placitum fuit est in comitatu Not[] consensu parcium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter