Charter Document - 00661039
Charter Number: 00661039
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1218
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1218
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in octabas sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johannis secundo coram W comite Arundell[] Martino de Pateshull[] Alano Basset Radulpho Hareng Stephano de Segrave Johanne de Gestlung[] Simon de Insula justiciis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Oliverum de Ayncurt petentem et Henricum priorem de Thurg[] deforciantem de advocacione ecclesie de Kirkeby unde assisa ultimi presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Oliverus remisit et quietumclamavit de se et heredibus suis eidem priori et successoribus suis et ecclesie sancti Petri de Thurg[] inperpetuum totum jus et clamium quod habuit in advocacione predicte ecclesie de Kirk[] Et predicti prior et conventus receperunt ipsum Oliverum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que fient decetero in ecclesia sua de Thurgarton[] inperpetuum