utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00661054

Charter Number: 00661054
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1177
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lincoln[] anno regni Henrici regis secundi xxxiij die jovis proxima post festum sancti Dionisii coram G de Luci et J Cistreniensi archidiacono et Willelmo Vavassore justiciis domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter priorem et canonicos de Thurg[] et Johannem filium Rainbaldi de masagio quod fuit ejusdem Rainbaldi in Linc[] in parochia Omnium Sanctorum in quo ipse Rainbaldus ultimo mansit inde recognicio summonita fuit inter eos in curia domini regis per breve Ranulphi de Glanvill[] scilicet quod predictus prior et canonici relaxaverunt prefato Johanni et heredibus suis totum clameum suum quod habuerunt versus eum de predicto masagio ita quod prefatus Johannes vel heredes sui reddent annuatim domui de Thurg[] v solidos [pro] predicto masagio [] Willelmi nepotis Warneri vel heredum suorum qui illud masagium tenent de predicto Johanne [in] fe[odo et hered]itate scilicet unam medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter