utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00661097

Charter 00661097
Charter Number: 00661097
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis civitatis Linc[] die Lune proximo ante festum sancti Botulphi anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quinto coram Petro de Ballivo tunc majore Linc[] Ricardo filio Arnaldi Ada filio Roberti prepositis Johanne de Parys Willelmo [de] Parys Ricardo de Ponte Roberto filio Egidii et aliis domini regis fidelibus ibidem tunc presentibus inter priorem et conventum de Thurg[] querentes et magistrum Johannem de Linc[] deforciantem de redditu xj solidorum de tenemento que idem magister Johannes tenet in Walkergate de heredibus Petri de Ponte quem redditum habent prior et conventus ex dono ejusdem Petri de Ponte et unde placitum motum fuit inter eosdem in eadem curia per breve domini regis videlicet quod idem magister Johannes recognovit quod ipse et heredes sui et eorum assignati decetero tenentur solvere dictum redditum inperpetuum dictis priori et conventui et eorum successoribus annuatim scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et medietatem ad Pascha prout carta Petri de Ponte quam inde habent dictus prior et conventus testatur Dicti autem prior et conventus ac eorum successores prefatum magistrum Johannem et suos assignatos et eorum heredes de dicto redditu undecim solidorum quo heredes Petri de Ponte et omnes homines warantizabunt acquietabunt et defendent inperpetuum quem quidem redditum Petrus pater magistri Johannis solebat reddere Petro de Ponte prout carte quas idem magister Johannes habet de Petro de Ponte testantur Pro ista autem recognicione dicti prior et conventus remiserunt omnia arreragia dicto magistro Johanni In hujus rei testimonium []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter