utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00665005

Charter Number: 00665005
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1157 - 1159
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus in domino tam presentibus quam futuris quod ego Robertus cognomento Olivero de Ainchurt quando meipsum Deo et ecclesie sancte Marie de Bellovidere concessi et habitum sancti Benedicti ibidem suscepi pro salute anime mee et patris mei et matris mee et fratrum et omnium parentum meorum donavi mecum eidem ecclesie in perpetuam elemosinam duas carrucatas terre in Grenebi solutas et liberas et quietas ab omni inpedimento et seculari servicio unam videlicet de meo dominio et aliam de terra agricolarum cum eisdem agricolis et unam toftam que sit apta ad opus monachorum et quattuor que pertineant ad homines Et ipsi monachi susceperunt et fecerunt unum monachum pro salute anime mee generaliter premansurum His testibus Waltero magistro de Templo Roberto Ruffo et Willelmo de Albenaio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter