utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00665008

Charter
Charter Number: 00665008
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170
Date Type: Internal, Event

map View Map
Charter:
Johannes de Daiencurt omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Belveer et monachis ibidem Deo servientibus pro salute propria et uxoris mee et pro salute animarum patris mei Walteri et Oliveri fratris mei necnon et pro animabus omnium parentum et amicorum meorum unam carrucatam terre in Grenebi cum omnibus pertinenciis suis in toftis et croftis in pratis et pascuis et chaveseis et in augmento acrarum in villa et extra ita plenarie et integre possidendam sicut pater meus Walterus eis dederat et ego sicut melius vel plenarius habuerunt tempore patris mei Walteri vel die quo Henricus tertius fuit coronatus liberam et quietam ab omni seculari servicio consuetudine et exaccione nihil inde reservans imposterum vel heredibus meis nisi oraciones fratrum predicti loci His testibus Daniele decano de Grantestona Ricardo Furment[] Radulfo de Daiencurt Fulcone de Alnei Richardo Pateric Roberto filio Galfridi de Stanton Rogero de Daiencurt Jordano de Sancta Maria Serlone de Pleseleche Symone filio Richardi Eustachio de [bergates] Mauricio de Crenwele Richardo de Hortona Ada de Sancta Maria Radulfo filio [] Roberto de Furmenton Radulfo de Barcheston Benedicto de Flamestoda Henrico Richardo dispensatore
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter