utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00665018

Charter Number: 00665018
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1169
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Johannes Danecurt filius Walteri Daencurt omnibus hominibus suis et amicis et omnibus fidelibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris salutem Notum vobis sit me per concessionem Aalicie sponse mee et heredum meorum concessisse et dedisse Deo et ecclesie sancte Marie de Kirk[] et monachis ejusdem loci in perpetuam elemosinam duas carrucatas terre in campis de Branztun cum omnibus pertinenciis suis in pratis et pasturis in moris et mariscis et aquis in viis et semitis in introitibus et exitibus et nominatim pasturam ad mille oves per majus centum et ad boves de vij carrucis et ad x vaccas Sciendum vero est quod una de predictis carrucatis fuit de dominio meo mense mee et altera fuerat hominum meorum de Branztun que deciderat in meam manum utraque carrucata est de decies xx acris per perticatam xvi pedum et dimidii Dedi etiam eis in elemosinam unum managium in eadem villa congruum ad domos suas faciendas et unum alterum managium in brueriis ubi ipsis placet de v acris ad faciendas bercarias suas et domos et liberos introitus et exitus ad pasturas suas omnibus temporibus anni Hec omnia predicta et prenominata dedi eisdem monachis et hac mea carta confirmavi in perpetuam elemosinam libere et quiete ab omni seculari servitio et consuetudine et omni exactione Etiam dedi bosco meo concessi et dedi eis in elemosinam x carrucas de ramilia et terris de virga per singulos annos Et ego et heredes mei ex toto acquietabimus predictam elemosinam apud regem et apud omnes homines de omnibus rebus et warantizabimus monachis omnia predicta inperpetuum contra omnes homines Et nullus hominum meorum alicui alio dimittet de terra sua in eadem villa nisi ipsis monachis ad idem pretium quod alius racionabiliter dare voluerit nec recipientur alicujus alterius pecora ad pasturam in eisdem campis nisi ipsorum monachorum et meorum proprium hominum de eadem villa neque per me neque per aliquem alium qui de eodem feodo tenet vel tenebit Si ego pasturam predictam eis liberabo et deliberam eis tenebo Totum hoc affidavi in manu Ricardi de Luvetot et totum concesserunt mei proprii homines de eadem villa libere tenentes scilicet Fulko de Alnei Radulphus de Grincurt et Rogerus filius Suain Hoc factum fuit apud Notingham anno ab incarnatione domini mclxix undecima die mensis Septembris coram justiciis domini regis errantibus scilicet Willelmo Basset et Alano de Nevill juniore et Ada de Gernemus et Rannulfo de Glanvill vicecomite Testibus Philippo de Kima vicecomite Roberto filio Rannulfi vicecomite Nottingh Ricardo de Luvetot Bertramo de Verdeun Simone de Creveqr Ricardo de Hec Widone de Ver Roberto de Benigwrd Stephano de Hoiland Alexandro filio Tocce Ricardo Furmintin []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter