utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00670022

Charter Number: 00670022
Cartulary Title: Facsimiles of Early Charters from Northamptonshire Collections
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1149
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus Turstanus presbiter de Heminctona salutem in domino Notum uobis facio me pro salute mea et parentum meorum et pro animabus patris et matris mee concessisse et dedisse ecclesie sancti Neothi et monachis ibidem deo famulantibus ecclesiam de Heminctona cum omnibus pertinenciis suis et unam uirgatam terre que fuit antiquitus de dominio patris mei que mihi sine omni reclamatione Ricardi iunioris fratris mei et heredum suorum libera et quieta remanserunt pro hereditate mea quam concessi ei et heredibus suis perpetuo tenendam Quare uolo quod prefati monachi predictam ecclesiam cum prefata uirgata terre habeant et teneant perpetualiter nisi tantum quod Rogerus filius meus post mortem meam eam quam diu uoluerit tenebit reddendo annuatim predictis monachis ii solidos ad festum sancti Neothi Hanc autem concessionem optuli super altare sancti Neoti predicto Ricardo fratre mea presente et mecum similiter hoc concedente Factum est hoc anno ab incarnatione domini MCxlix apud sanctum Neothum et a me presenti scripto confirmatum His testibus Rogero filio meo qui similiter hoc concessit Antonio clerico Waltero de Clopton[] Randulfo de Clopton[] Rogero de Subiria Rotberto aurifabro et Willelmo filio eius Fulcone portario Simone sartrario Gileberto Grim et Ricardo fratre eius Stanardo et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter