utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00670023

Charter Number: 00670023
Cartulary Title: Facsimiles of Early Charters from Northamptonshire Collections
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus filius Gaufridi de Gunetorp concessi et dedi et hac mea carta confirmaui ecclesie sancti Neoti et monachis Beccensibus in ea deo famulantibus ecclesiam de Hemmictona cum omnibus ad eam pertinentibus in perpetuam et liberam elemosinam pro salute mea et heredum meorum et pro animabus Gaufridi de Gunetorp patris mei et Iuonis fratris mei qui illam ecclesiam ipsis monachis prius cum Turstino presbitero concesserat et eam carta sua confirmauerat Quare uolo et firmiter precipio quatinus predicti monachi prefatam ecclesiam de Hemmictona cum omnibus suis pertinenciis perpetualiter habeant et teneant libere quiete et pacifice sicut eam Turstinus presbiter umquam melius et plenius ac liberius tenuit Factum est autem hoc anno ab incarnatione domini MClxxvi Hii sunt testes Rogerius sacerdos de Hemmictona et Robertus frater eius Eustachius capellanus sancti Neoti et Johannes capellanus magister Albinus et Willelmus frater eius Rogerius diaconus Henricus de Longauilla et Symon nepos domini Ricardi de Gunetorp Rogerius de Subiria Iuo Fauuel Ricardus aurifaber et Willelmus filius eius Anselmus de Enesbiria Helias de Alnoto Rogerius de Obestona et Helias frater eius et alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter