utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00680003

Charter 00680003
Charter Number: 00680003
Cartulary Title: Bridgwater Borough Archives
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sci pres et fut qd ego Willelmus de Ferndone dedi [] Ricardo de Godyvelande filio Roberti de Godyvelande medietatem totius mesuagii mei in villa de Bruges qd quidem mesuagium situm est inter domum Roberti de Karley et domum Stephani tinctoris et totum solarium cum medietate thalami et curtillagii in liberum maritagium cum Dionisia filia mea et post decessum meum vel uxoris mee totum mesuag cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus ad dictum mesuag pertinentibus habend et tenend sibi et hered suis de dicta Dionisia procreatis de me et hered meis libere et quiete bene et pacifice absque aliquo retenemento jure hereditario imperpetuum Et si ita contingat qd absit qd dict Ricardus de dicta Dyonisia heredes non procreaverit tenebit dict mesuagium cum pert omnibus diebis vite sue ita tunc qd post decessum dicti Ricardi dict mesuagium cum pert ad me et ad hered meos plenarie absque contradictione revertatur si premoriatur dicta Dyonisia absque heredibus de carne sua procreatis Reddendo inde annuatim domino feodi sex denarios pro omni servicio exactione et demandis secularibus Ego vero Willelmus et hered mei dict mesuag cum pert dicto Ricardo et hered suis sicut prenominatum est contra omnes mortales warentizare acquietare et defendere tenemur Promisi eciam dicto Ricardo medietatem totius firme mee quam teneo de domino Hugone de Gahurste et duos boves precii unius marce et duas vaccas precii decem solidorum et duas robas precii unius robe quatuordecim solid et medietatem omn utensilium meorum et post decessum meum et Albrede uxoris mee eidem omnia utensilia domus mee cum dicto mesuagio et pert plenarie revertantur Et ut hec mea donatio concessio et presentis carte mee confirmatio rata et stabilis imperp perseveret una cum fidei mee interpositione pres cartam sigilli mei impositione corroboravi Hiis testibus Magistro Daniel de Wemedone Jacobo tunc vicario de Bruges Henrico tunc constabulario de Bruges Waltero de Kentelesbere Rogero Brun Willelmo de Enemere Willelmo Basset Albino de Godyvelande Roberto Dorcestrie capellano multisque aliis Datum apud Brugeswalteri anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto quarto Idiis Maii die ss Nerei Achillei et Pancrati
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter