utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00680047

Charter Number: 00680047
Cartulary Title: Bridgwater Borough Archives
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1299
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus [] omnes burgenses de Bruggeswalteri sal in Dom Noverit universitas vestra nos communi assensu et voluntate dedimus [] Ricardo Maidus plenam et liberam potestatem ad superedificandum port occid pred ville cum tota placea spectante ad pred portam versus orient usque ad angulum domus que quondam fuit Rogeri le Scynnere prout ad utilitatem ipsius et ad defensum ville melius viderit expedire habend et tenend pred edificationem cum libero ingressu et egressu pred Ricardo et hered vel assig suis libere quiete bene et inpace in feodo et hereditate inperp Et nos pred burgenses et successores nostri pred edificationem cum libero ingressu et egressu pred Ricardo et hered vel assing suis contra omnes mortales inperp defendere et warantizare tenemur Ita qd pred Ricardus et hered vel assing sui quotienscumque fuerit necesse pro guerra vel exercitu pred edificationem evacuare faciant et potestatem ville sine disturbatione ingredi permittant ad villam defendendam In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum commune apposuimus Hiis test Thomas de Morf tunc senescallo domine Matillidis de Mortuo Mari cuius assensu et ordinatione predicta edificatio et traditio fuit ordinata domino Waltero de Stockelinche tunc vicario ecclesie pred ville Johanne Evesone David le Palmere tunc prepositis ville Waltero Jacob Johanne le King tunc servientibus ville Hugone Godwyne Will le Large Joh Russel et aliis Dat apud Bruggewalteri die S Joh ante portam Latinam an reg regis Edwardi fili reg Henrici vicesimo septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter