utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00690021

Charter 00690021
Charter Number: 00690021
Cartulary Title: The Cartulary of Tutbury Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1255
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris vel audituris Rogerus[] dei gracia Coventr[] et Lich[] episcopus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra quod vicaria ecclesie de Matherfeld[] auctoritate nostra ordinata et taxata consistit in porcionibus infra scriptis videlicet in toto alteragio ecclesie de Matherfeld[] et decima feni de bovatis et in triginta et duabus acris terre et duabus acris prati de dominico ejusdem ville Item in decimis omnibus de media Matherfeld[] In toto alteragio de Wetindon[] preter lanam et agnos Item in toto alteragio de Buttrindon[] cum decima feni et molendini Item in manso competenti apud Matherfeld[] ubi vicarius competenter residere possit Item in manso apud Wetindona et in manso apud Buttrindon[] ubi duo sacerdotes valeant hospitari In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apponi fecimus Dat[] apud Brewode die veneris proxima post festum sancti Mathie apostoli anno domini mccl quarto Valete in domino
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter