Charter Document - 00690270
Charter Number: 00690270
Cartulary Title: The Cartulary of Tutbury Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Tutbury Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas de Selleford Eustachius de Novo Loco et Turgardeston priores salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Hujus igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constitutis lis sub hac forma amicabili composicione quievit videlicet quod prior et conventus de Tuttisbir concesserunt abbati et conventui de Welbek omnes decimas tam garbarum quam minutas decimas in quibus aliquando jus habuerunt infra parochiam de Ethewalle eis inperpetuum pacifice possidendas solvendo annuatim predictis priori et conventui de Tuttebur tria sexteria frumenti racionabiliter pacabilia ad festum sancti Martini apud Ethewell Et si forte quod absit in solucione cessaverint solvent eis nomine pene decem solidos subicientes se jurisdiccioni archidiaconi Derbeye quicumque pro tempore fuerit vel ejus vices gerentis ut ipse remota appellacione possit eosdem abbatem et conventum tam ad solucionem predicti frumenti quam pene prenominate si fuerit commissa per censuram ecclesiasticam compellere Utraque pars eciam renunciavit omnibus tam impetratis quam impetrandis quominus composicio ista irrefragabiliter observetur et si aliqua impetrata ipso jure viribus careant In hujus igitur rei testimonium huic composicioni sigilla nostra apposuimus simul cum sigillis parcium Acta in ecclesia sancti Petri apud Notingham die sancti Bricii anno gracie mccxxvi