utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00690285

Charter 00690285
Charter Number: 00690285
Cartulary Title: The Cartulary of Tutbury Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod cum anno domini mcc sexagesimo i super duabus partibus decimarum proveniencium de quadam cultura que Luttilhul nominatur in parochia et territorio de Trusleya que est de terra dominica domini ejusdem ville inter priorem et conventum Tuttisbur[] ex una parte et priorem et conventum de Trentham patronos ecclesie de Trusleya ac Leonum rectorem ejusdem ecclesie ex altera suborta esset materia questionis Tandem priore Tuttebur[] pro se et conventu suo priore vero de Trentham pro se et suo conventu necnon et pro dicto Leonio cujus procurator ad componendum et transigendum legittime constitutis exstiterat convenientibus deliberato consilio amicis intervenientibus sopita est dicta contencio in hunc modum videlicet quod dicto priore de Trentham pro se et conventu suo necnon et pro dicto Leonio recognoscente priorem et conventum Tuttesbir[] jus plenum et possessionem pacificam habere et ab antiquo habuisse in duabus partibus decimarum proveniencium de tota terra dominica domini de Trusleya in territorio et parochia ejusdem ecclesie prefati prior et conventus Tuttesbir[] prenominatis priori et conventui de Trentham tradiderunt et concesserunt omnes decimas de terris dominicis cultis et colendis in parochia de Trusleya ad eos spectantes perpetuo tenend et habend solvendo inde annuatim apud Sutton[] scilicet infra quindenam post purificacionem beate Virginis tria quarteria frumenti et duos bussellos pisarum et duos bussellos fabarum et novem parva quarteria avene vento et cribro bene purgata pro ut decet et hoc de blado proveniente de territorio de Trusseleya vel de equivalenti Hanc vero convencionem sine fraude et dolo dilacione ac subterfugio fideliter ac inviolabiliter observandam partes promiserunt submittentes se sponte jurisdiccioni episcopi Coventr[] et Lich[] seu archidiaconi Derb[] qui pro tempore fuerint ut eorum alter qui primo electus fuerit ad premissorum observacionem per penam suspencionis excommunicacionis et interdicti necnon et fructuum sequestracionem et subtraccionem tantum trina amonicione premissa absque strepitu judiciali eos possit compellere et eciam alio modo partem contra convencionem venientem punire pro ut ei visum fuerit Ut hec siquidem convencio perpetue firmitatis robur optineat huic scripto in modum cirograffi confecto partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter