utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00690289

Charter
Charter Number: 00690289
Cartulary Title: The Cartulary of Tutbury Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1266
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod cum anno domini mcclxvi inter Hugonem abbatem de Parco de Stanley et ejusdem loci conventum Premonstratens[] ordinis ex una parte et Gaufridum priorem et conventum Tuttebur[] ordinis sancti Benedicti ex altera coram officiali venerabilis R dei gracia Coventr[] et Lich[] episcopi auctoritate ordinaria cognoscente super quibusdam decimis minutis quorumdam possessionum predictorum abbatis et conventus in villa de Hulton[] que sita est infra limites parochie ecclesie de Merston[] suborta est materia questionis Tandem amicorum interventu et pro bono pacis sopitum est negocium in hunc modum videlicet quod dicti prior et conventus divine caritatis intuitu et in favorem religionis quietum clamaverunt dictis abbati et conventui decimam duorum curtilagiorum que Hugo de Makelee et Aunes le Seueker aliquando tenebant in eadem villa que dicti abbas et conventus ad proprios usus appropriaverunt una cum principali mesuagio prius optento sicut tempore istius composicionis includebatur et decimam quinque acrarum prati videlicet duarum acrarum in Northmedewe et unius acre in Estecrofte et unius acre in Michelmedewe que dicitur Kirke acr[] que unius acre in Potlok que similiter dicitur Kirke acr[] dum tamen propriis sumptibus excolantur et in manibus propriis teneantur Predicti vero abbas et conventus fideliter promiserunt de solvendo integras decimas garbarum et feni et curtilagiorum de cetero adquirendorum excepta decima predictarum quinque acrarum prati et omnes alias obvenciones qualescumque predicto prioratui in perpetuum de omnibus aliis possessionibus et terris in eadem villa et territorio ejusdem tunc temporis adquisitis et inposterum adquirendis sicut alii parochiani faciunt in eadem villa In quarum recompensacione solvant dicti abbas et conventus annuatim dicto prioratui in ecclesia de Merstona unam marcam argenti scilicet ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam et ad festum pasche dimidiam marcam In cujus rei testimonium partes alternatim huic scripto in modum cyrograffi confecto sigilla capitulorum suorum apposuerunt Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter