utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00690292

Charter
Charter Number: 00690292
Cartulary Title: The Cartulary of Tutbury Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1248
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gloucestr[] in crastino ascensionis anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxx ii coram Rogero de Turkilby Gilberto de Preston[] magistro Symone de Waltona et Johanne de Cobbam justiciis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ipsi presentibus inter Nicholaum de sancto Mauro petentem et Willelmum priorem de Tuttebur[] quem Willelmus Talbot et Agnes uxor ejus vocaverunt ad warantum et qui pro eis warantizavit de duabus bovatis terre cum pertinenciis in Herberbery Unde recognitio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Nicholaus recognovit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Tuttebur[] totum jus et clameum quod habuit in predicta terra cum pertinenciis inperpetuum Et propter hanc recognicionem quietam clamacionem finem et concordiam idem prior dedit predicto Nicholao xiii marcas
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter