utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00690331

Charter
Charter Number: 00690331
Cartulary Title: The Cartulary of Tutbury Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1252
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Mongomery salutem in domino Noverit universitas vestra me divine caritatis intuitu et pro salute anime mee et Matildis uxoris mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedisse concessisse et hoc presenti scripto meo confirmasse deo et ecclesie beate Marie Tuttesbur[] et monachis ibidem deo servientibus duas marcas et novem denarios annui redditus in argento et insuper ducentas anguillas competentes scilicet medietatem schaft ele et aliam medietatem de styke heel annuatim percipiendas de Roberto de Mulneton[] et heredibus suis in molendino de Mulneton[] medietatem scilicet redditus denariorum predictorum ad nativitatem sancti Johannis Baptiste et aliam medietatem ad natale domini et dictas ducentas anguillas die lune prima in quadragesima quolibet anno sicuti ego et heredes mei dictum redditum denariorum et anguillarum magis plenarie et integre percipere deberemus de predicto Roberto et heredibus suis per cartam nostram eis inde confectam habend et tenend eisdem monachis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam ad anniversarium obitus mei et dicte Matildis uxoris mee et puerorum nostrorum annuatim imperpetuum solemniter celebrandum et disponendum per manum unius ex dictis monachis qui ad hoc inter illos fuerit deputatus ita scilicet quod quocienscumque neccesse fuerit ad dies dicti redditus quocumque casu non observatos liceat eisdem monachis et eorum successoribus omnimodam districcionem facere in predicto molendino et feodo ad illud molendinum pertinens pro predicto redditu quam et michi et heredibus meis liceret facere per totum et in omnibus pro illo redditu si in manu nostra fuisset et ad ita distringendum pro dicto redditu et anguillis ad opus dictorum monachorum quocienscumque neccesse fuerit ego Willelmus et heredes mei auxilium et posce nostrum sufficienter per ballivos et homines nostros eisdem monachis et eorum successoribus prestabimus et predictum redditum denariorum et anguillarum eisdem monachis et eorum successoribus warantizabimus inperpetuum et versus omnes gentes seculares adquietabimus et defendemus in omnibus Salvis michi et heredibus meis homagiis serviciis wardis releviis escaetis et omnibus aliis serviciis de predicto Roberto et heredibus suis inperpetuum preter predictum redditum denariorum et anguillarum dictis monachis ut dictum est datum et concessum In cujus rei testimonium hoc presens scriptum sigilli mei munimine pro me et heredibus meis roboravi Hiis testibus Dominis Hugone de Mesnil Roberto de Essebur[] Olivero de Oddingdeseles Willelmo de Meysham Roberto de Pereir Petro de Bakepuz magistro Radulfo de Chaddesden[] Roberto de Mercynton[] Radulfo de Mongay Willelmo de Rolleston[] et aliis Actum die martis proxima post festum beati Gregorii apud Cubbeleg[] anno gracie millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter