utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00710004

Charter 00710004
Charter Number: 00710004
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D., Regnal

map View Map
Charter:
Pateat universis ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit quod cum aliquando inter religiosos viros abbatem et conventum de Haghmon[] rectores ecclesie de Shawburi et vicarium suum ibidem ex una parte Reynerum dominum de Acton Reyner militem ex altera super cantaria in capella de Acton predicta et super una virgata terre et decimis alterius virgate terre in Acton predicta orta et mota esset materia litis et contentionis tandem dicta lis et contentio amicabiliter in forma conquievit subscripta videlicet quod predictus Reynerus recognovit et concessit predictam capellam de Acton fuisse et esse capellam matricis ecclesie de Shawburi et eidem ut matrici pleno iure subjectam et ab eadem tanquam a matrice dependere Et ipsum Reynerum ac omnes in Acton[] predicta degentes parochianos fuisse et esse matricis ecclesie de Shawburi predicte et omnimodas decimas suas eidem tanquam matrici persolvisse et solvere debere Recognovit etiam idem Reynerus predictam virgatam terre in Acton fuisse et esse solutam ecclesie ab antecesssoribus suis ab antiquo collatam et ad ecclesiam de Shawburi cum capella de Acton predictam pleno iure pertinere cum mesuagio et aliis suis pertinenciis Cuius quidem virgate terre donacionem idem Reynerus ratam habens et gratam eam presenti scripto suo confirmavit et pro se et heredibus suis capelle et ecclesie predictis quietum clamavit imperpetuum salvo eidem Reynero et heredibus suis et capelle predicte servicio antiquo consueto et debito a predicta matrice ecclesia de Shawburi et rectoribus et vicariis eiusdem videlicet servicio unius capellani per tres dies in qualibet septimana in predicta capella celebrantis divina videlicet die Dominica die Marcurii et die Veneris Predicti vero abbas et conventus rectores et vicarii nomine ecclesie sue de Shawburi predicte recognoverunt se et successores suos ad predictum servicium trium dierum prenominatorum teneri et illud se facturos fideliter promiserunt Et volentes eidem Reynero gratiam facere pleniorem et concesserunt eidem idem servicium[] tamen ita quod post decessum ipsius Reyneri antiquum servicium trium dierum prenominatorum suo ordine fiat et sustineatur imperpetuum In promissorum autem testimonium predicte partes huic scripto inter eas ad modum cirographi diviso sigilla sua alternatim apposuerunt Datum apud Haghmon[] secundo die mensis Junii anno gratie mcclxxxviii Et regni Regis Edwardi filii R Henrici decimo sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter