utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00710165

Charter
Charter Number: 00710165
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1292
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Cum lis et contencio per breve nove disseisine mote fuissent inter Gilbertum Abbatem de Haghmon ex parte una et Johannem de la Lee militem ex altera coram Johannem de Berewike et sociis suis justiciariis domini Regis itinerantibus apud Salop[] post festum sancti Michaelis anno regni Regis Edwardi xx super quibusdam terris et tenementis pratis et plateriis sectis curie[] et aliis serviciis et communibus ville de Biriton[] pertinentibus domino Ricardo Comite Arundelle et aliis amicis intervenientibus lis et contencio inter partes conquieverint sub hac forma videlicet quod dictus Johannes de la Lee concessit et omnino quietum clamavit pro se et heredibus suis domino abbati et suis successoribus ecclesie sancti Johannis Evangeliste de Haghmon[] et hominibus suis ac tenentibus de Biriton communam pasturam ad omnia animalia sua per totum feodum suum de Biriton in omnibus placiis et plateriis in campis de Biriton Ita quod dictus abbas et sui successores et homines et tenentes sui de Biriton in dictis placiis et plateriis pro voluntate eorum possint falcare sive metere herbam seu fenum asportare exceptis Stapelmorel infra fossatas la Cloude Depemar[] et Longebache Ita tamen quod Deperemere et Longebache post fenum levatum in communi pastura remaneant predicto abbati hominibus et tenentibus suis de Biriton imperpetuum Et quod idem abbas et successores sui ac eciam homines et tenentes eorumdem de Biriton liberi sint semper et exclusi ab omnibus sectis curie predicti Johannis et heredum suorum et a quocumque alio servicio seculari per presentes [] Hiis testibus domino Ricardo Comite Arundelle domino Johanne extraneo domino Thoma de Rossall []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter