utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00710800

Charter Number: 00710800
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1263
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis abbas de Haghmon[] et eiusdem loci conventus rectores ecclesie de Nevyn et Kenewrike rector ecclesie de Edern eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod cum questionis et litis materia coram Theobaldo decano de Leyn auctoritate ordinaria inter nos cognossentes moveretur super decimas David Bugeil et Mealeyr Derys ubicumque fuerint lis tandem quievit in hunc modum videlicet quod ecclesia de Edern terciam partem garbarum et allecium apud Portdinllain et medietatem decimarum proveniencium de lactualibus ad totam vitam dictorum David et Meyler pro bono pacis percipiet Ecclesia vero de Nevin duas partes garbarum et allecium et mortuaria et oblaciones percipiet in solidum hoc tamen excepto quod postquam ad ecclesiam de Nevin venerint maiores et eidem ut matrici ecclesie sue in oblacionibus et aliis ut decet parochianos satisfecerint competenter licenter adeant ecclesiam de Edern minores si voluerint scilicet in quatuor anni Solempnibus et excellenter festivis Et ut presens amicabilis composicio quoad vixerit memoratus David Bugeil de partium consensu nuta firmitate fulciatur dominus R dei gratia Bangorensis episcopus presenti scripto sigillum suum apponi fecit una cum sigillis partium et decani de Leyn Dat[] anno domini Millesimo cclxiii die dominica proxima ante festum beati Dionisii apud Nevin presentibus T decano de Leyn []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter