utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00711098

Charter
Charter Number: 00711098
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, Event, Feast

map View Map
Charter:
Hugo miseracione divina Coventrensis episcopus omnibus tam clericis quam laicis per episcopatum Coventrensem constitutis salutem gratiam et benediccionem Cum sit opus pietatis locis religiosis salubriter providere nos ex pastoralis sollicitudinis officio nobis divinitus collato domum religiosam Sancti Johannis apostoli et evangeliste de Haghmon[] tanquam filiam specialem in nostra proteccione suscepimus attendentes itaque religionem et pauperatem domus illius universitati vestre notum fieri volumus nos concessisse predicte domui et canonicis ibidem deo servientibus ecclesiam de Scawbury cum capellis et omnibus aliis pertinentiis suis ad perpetuam concessionem Roberti filii Nigelli domini fundi in puram et perpetuam elemosinam Concessimus eciam eisdem canonicis ecclesiam de Chesewordin cum omnibus pertinentiis suis ad perpetuam concessionem Johannis Extranei in perpetuam elemosinam Ita quidem quod canonici predicti nobis et successoribus nostris capellanos idoneos[] ad easdem ecclesias presentabunt qui de manu episcopali curam animarum recipiant et ecclesiis ipsis deservient eisque congruam sustentacionem iuxta morem patrie et facultates ecclesiarum de fructibus earum assignabunt Totum autem residuum ad usus proprios et hospitum recepcionem eis inperpetuum concessimus retinendum salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Act[] apud Lich[] in crastino Sancti Clementis anno quo Rex Anglie Ricardus Jerl[] profectus est presentibus R archideacono Cestr[] A archideacono Stafford[] R Archideacono Salop[] Magistro Roberto de Salop
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter