utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00711274

Charter Number: 00711274
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Salop[] in Octabis Sancti Michaelis anno r r Johannis quinto coram Willelmo de Cantilupo Simone de Pateshill[] Henrico de Northton Ricardo de Seing[] justiciariis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Aliciam filiam Gileberti petentem et Reginaldum de Hedinge tenentem de iiii parte feodi unius militis cum pertinentis in Stanworthin et Eiton et Walford et Twiford et Aston[] et Wodeton et parva Wodeton[] et Hideslond et Parva Hideslonde unde recognicio assise mortis antecessorum summonitus fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Alicia recognovit predictam iiii partem feodi unius militis cum pertinentiis esse ius Reginald Et pro hac recognicione et finali concordia predictus Reginaldus concessit predicte Alicie unam virgatam terre et tres bovatas et dimidiam cum pertinentiis de eodem feodo in Stanworthin in scilicet illam dimidiam virgatam et unam bovatam terre et dimidiam quas Walterus filius Let[] tenuit et unam bovatam terre quam David filius Edmundi tenuit et dimidiam virgatam terre quam Adam filius Ithel tenuit et unam bovatam terre quam Godith vidua tenuit Tenend ipsi Alicie tota vita sua de predicto Reginaldo et heredibus suis Reddendo eidem Reginaldo vel heredibus suis regale servicium quod ad terram illam pertinet pro omni servicio Et post obitum illius Alicie tota predicta terra cum pertinentiis redibit ad predictum Reginaldum vel ad heredes suos xx d quiete Et preterea predictus Reginaldus dedit predicte Alicie xxx s sterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter