utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00720201

Charter Number: 00720201
Cartulary Title: The Lanercost Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1256
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lancastr a die sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl coram Johanne abbate de Burgo Sancti Petri Rogero de Thurkelby Petro de Percy Nicholao de Haulo et Johanne de Wyuill justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam de Moleton et Matildam uxorem eius petentes per Robertum de la Ferte positum loco ipsius Matilde ad lucrandum vel perdendum et Walterum priorem de Lanrecost tenentem de manerio de Magna Askerton cum pertinenciis Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus prior recognovit predictum manerium cum pertinenciis sine aliquo retinemento esse jus ipsius Matill et illud eisdem Thome et Matill reddidit in eadem curia et remisit et quietumclamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Lanrecost predictis Thome et Matill et heredibus ipsius Matill imperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quietaclamatione fine et concessione iidem Thomas et Matilda concesserunt pro se et heredibus ipsius Matilde quod predictus prior et successores sui et ecclesia sua predicta decetero habeant et teneant omnes terras et tenementas cum pertinenciis que continentur infra divisas et metas subscriptas imperpetuum scilicet sicut Sekenent descendit in Herteleburn et de Herteleburn linialiter usque in Blakeburn et sic decendendo usque ad Byres et de Bires assendendo per Herteleburn usque ad divisas inter Gillesland et Tyndal et ab eisdem divisis usque ad novum fossatum quod est inter Brenkibet et moram eiusdem ville et sic versus occidentem usque vetus fossatum canonicorum sicut illud fossatum decendit in Sekenent Ita quod liceat eidem priori et successoribus suis infra easdem divisas viginti messuagia facere scilicet duodecim messuagia in Brenkybet et octo messuagia inter Herteleburn et Blakeburn et similiter vaccarias bercarias scalingas et omnia alia appruamenta pro voluntate sua Et idem prior et successores sui habebunt unam scalingam in Tynielsidell juxta Hellegille ubi aqua de Hellegille descendit in Tarnebek simul cum communa pasture in Blakeburnesid Tynieleside et in mora de Brenkybet ad omnia et omnimoda averia sua propria que habebunt in predictis vaccariis bercariis et scalingis et similiter homines eiusdem prioris et successorum suorum manentes in predictis viginti messuagiis habebunt communam pasture ad omnia et omnimoda averia sua propria in predictis locis de Blakeburnisid Tynielside et mora de Brenkybet et similiter sufficientem et competentem communam turbarie in eadem Mora de Brenkybet cum libero introitu et exitu et ad predictas pasturas et turbariam imperpetuum Salvo eisdem Thome et Matill et heredibus ipsius Matilde quod possint appruamenta sua facere in eisdem locis de Blakeburneside Tynielside et mora de Brenkibet pro voluntate sua dumtamen sufficiens et competens pastura remaneat predicto priori et successoribus suis et hominibus manentibus in predictis viginti messuagiis sicut predictum est Et preterea iidem Thomas et Matill concesserunt predicto priori et ecclesie sue predicte omnes terras et tenementa cum pertinenciis que continentur infra divisas et metas subscriptas scilicet de veteri muro descendendo per pasturam de Geytecragges versus austrum usque in aquam de Irthin et sic per aquam de Irthin usque ad aquam de King ubi cadit in Irthin et sic per aquam de King asscendendo usque ad predictum vetus murum ubi aqua de King penatrat illum murum et sic sequendo murum versus orientem usque ad predictam pasturam de Geytecragges scilicet tam terras et tenementa que idem Thomas et Matill prius tenuerunt quam terras et tenementa que idem prior prius tenuit infra easdem divisas salvo eisdem Thome et Matill et heredibus ipsius Matill homagio et servicio Matilde de Denton et heredum suorum de toto tenemento quod eadem Matill prius tenuit de predictis Thoma et Matill infra easdem divisas Concesserunt etiam iidem Thomas et Matill pro se et heredibus ipsius Matill quod predictus prior et successores sui et omnes tenentes sui manentes infra easdem divisas exceptis hominibus de Eyketon habeant communam pasture ad omnia et omnimoda averia sua propria in bosco ipsorum Thome et Matill et heredum ipsius Mat[] in Walton inperpetuum salvo eisdem Thome et Mat[] et heredibus ipsius Mat[] quod possint appruamenta sua facere in eisdem boscis pro voluntate sua dumtamen sufficiens et competens pastura remanet predicto priori et successoribus suis et predictis hominibus suis sicut predictum est Ita quod si averia ipsius prioris et successorum suorum vel hominum suorum de Cumquenecat per eschapium intraverint infra divisas manerii de Askerton vel si averia ipsius prioris vel successorum suorum vel hominum suorum de Bankes Burtholm et Eyketon transierint aquam de Irthin et in terras ipsorum Thome et Mat[] et heredum ipsius Mat[] intraverint non dabunt eschapium sed dampnum quod fecerint per visnetum emendabunt Et preterea iidem Thomas et Matill dederunt et concesserunt predicto priori et ecclesie sue predicte sex acras terre cum pertinenciis in Branton que jacent propinquius aque de Irthin inter Polterteman et Becfarlam Ita quod possint easdem sex acras terre includere fossato et haya vel alia claustura et proficuum suum pro voluntate sua inde facere imperpetuum Et similiter quod idem prior et successores sui possint includere parcum suum de Wartcolman fossato et haya vel alia claustura pro voluntate sua per easdem divisas per quas inclusus fuit die quo hec conventio facta fuit absque hoc quod aliquod saltorium in eodem parco habere debeant inperpetuum Et preterea iidem Thomas et Mat[] concesserunt pro se et heredibus ipsius Mat[] quod predictus prior et successores sui et homines sui de Cumquencat de cetero habeant in bosco ipsorum Thome et Mat[] et heredum ipsius Mat[] de Walton omnes porcos suos tam de nutrimento suo quam de emptione quietos de pannagio Et similiter quod idem prior et successores sui habeant pannagium de porcis omnium hominum suorum de Gilleslund imperpetuum Ita quod si porci aliorum hominum ipsius prioris vel successorum suorum quam hominum de Cumquencat fuerint agistati in bosco ipsorum Thome et Mat[] et heredum ipsius Mat[] de Walton vel aliis boscis suis tempore pessone pro eisdem porcis pannagium dabunt Ita scilicet quod idem prior et successores sui et ecclesia sua predicta habebunt et tenebunt omnes predictas terras et omnia predicta tenementa cum predicta communa pasture et omnibus aliis pertinenciis suis sicut predictum est in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servicio consuetudine et exactioni seculari imperpetuum Et predicti Thomas et Mat[] et heredes ipsius Matill warantizabunt ac quietumclamabunt et defendent predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte omnes predictas terras et tenementa cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est que eis per istum finem remanent ut liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines imperpetuum Et sciendum quod idem prior et successores sui habebunt duos wodewardos in dominicis suis tam in boscis eorum quam extra qui antequam aliquam habeant potestatem in balliva sua per presentationem ipsius prioris et successorum suorum vel eorum ballivorum venient ad curiam ipsorum Thome et Mat[] et heredum ipsius Matill de Irthinton et ibidem fidelitatem facient de venatione fideliter servanda ad opus ipsorum Thome et Mat[] et heredum ipsius Mat[] Et similiter idem prior et successores sui habebunt quatuor leporarios quatuor brachettos currentes cum voluerint ad capiendum in dominicis terris et boscis suis vulpes et lepores et omnia alia animalia que vocantur clobest Et licebit hominibus ipsius prioris et successorum suorum portare arcus et sagittas in viis et semitis per totam baroniam de Gilleslund sine dampno faciendo feris in eadem foresta de Gilleslund Et bene licebit predicto priori et successoribus suis in predictis terris suis clausturas facere pro voluntate sua sicut predictum est dumtamen fere bestie liberum possint habere ingressum et egressum per omnes predictas terras preterquam in predicto parco de Wartcolman quem idem prior et successores sui includere possunt pro voluntate sua imperpetuum Et sciendum quod predictus prior et successores sui habebunt ad opera servientium et pastorum suorum manentium in predictis vaccariis bercariis et scalingis sufficientem communam turbarie in predicta mora de Brenkybet imperpetuum Hic incipiunt transcripta cartarum cirografforum et quietumclamationum de terris redditibus ac communis pasturarum perquisitis ecclesie de Lanrecost inperpetuum in tempore domini Johannis secundi prioris de Lanrecost tam de emptione quam dono necnon finali concordia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter