utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00720226

Charter
Charter Number: 00720226
Cartulary Title: Lanercost Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1224 - 1225
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis vel audituris w[alterus] miseratione divina Karl[] ecclesie minister humilis salutem in Domino Noverit universitas vestra nos ad presentationem dilectorum in Christo filiorum W prioris et canonicorum de Lanrecost dilectum in Christo filium W de Meleburne ad vicariam ecclesie de Erthington[] caritatis intuitu admisisse et eundem in eadem vicarium canonice instituisse que vicaria in hunc modum est taxata Videlicet quod dictus vicarius habebit nomine vicarie totum altaragium cum tota decima bladi predicte ville de Yrthington[] cum tota terra ad dictam ecclesiam de Yrthington pertinente cum decima feni et molendinorum totius parochie et cum omnibus minutis decimis ad altaragium spectantibus salvis dictis priori et canonicis annuatim iii eskeppis farine et duabus eskeppis brasii pro omnibus Predictus vero vicarius onera ordinaria assueta in dicta ecclesia sustinebit Et in huius rei testimonium has litteras nostras predicto fieri fecimus patentes Datum apud Karl[] die sancti Stephani pontificatus nostri anno secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter