utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00720231

Charter
Charter Number: 00720231
Cartulary Title: Lanercost Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Johannes filius Johannis de Denton[] salutem in Domino Noverit universitas vestra me pro me et heredibus meis concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie Magdalene de Lanrecost[] et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum totum corticem de omnimodis quercubus totius bosci mei infra divisas Gillisland[] ita videlicet quod quandocunque aliqua vel alique quercus totius predicti bosci qualitercunque prostrate fuerint seu per se ceciderint liceat dictis canonicis et eorum servientibus ad dictas quercus accedere ubicunque fuerint infra boscum meum et ipsas excorticare et corticem ipsarum colligere cariare et ubicunque voluerint abducere absque contradictione vel perturbatione mei vel heredum meorum Et ad ipsum cariandum prout melius viderint expedire liberum habere ingressum et egressum omni tempore anni Sed si dampnum fecerint in bladis vel in pratis meis vel hominum meorum per huiusmodi cariationem ipsum dampnum per fidelem estimationem emendetur Quare volo quod predicti canonici et successores eorum habeant et teneant dictum corticem ut supradictum est in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et ego Johannes et heredes mei predictum corticem prefate ecclesie et canonicis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Testibus dominis Gilberto de Curewen tunc vicecomite Cumbirland[] Galfrido de Tilleol[] David de Torthofald[] militibus Roberto de Warewyk[] Roberto de Tilleol Wiilelmo de Leuirisdal[] Roberto de Camboc et aliis Acta Nonas Februarii anno domini mcclxx octavo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter