utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730025

Charter
Charter Number: 00730025
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1257
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter Johannem filium Petri de Wyum et Petrum patrem eius ex una parte et Philippum Galle de Saltfletby ex altera parte in vigillia sancte Trinitatis in ecclesia sancti Herryfridi de Lud[] anno regni regis H quadragessimo primo videlicet quod predicti Johannes et Petrus receperunt quadraginta marcas de dicto Philippo de sexaginta marcis quas idem Philippus eidem Johanni debuit pro tofto et crofto capital[] et aliis toftis croftis terris tenementis redditibus et omnimodis serviciis et libertatibus ad dictam terram et tenement[] spectantibus in villa et territorio de Cokerinton cum pertinenciis quas idem Philippus habet de dono dicti Johannis in villa et territorio dicte ville cum pertinenciis Ita quod abbas de Parco Lud[] habeat ressiduum de sexaginta marcis in custodia scilicet viginti marcas ad deliberandas predictis Johanni et Petro vel suis heredibus ad festum sancti Martini proximo sequentis vel quacumque hora ante terminum istum prefixum si contingat quod predicti Johannes et Petrus vel heredes eorum querant acquietacionem competentem et securitatem ad opus dicti Philippi et heredum suorum et faciant eidem Philippo vel heredibus suis securitatem de debito domini regis seu Judeis vel de aliquo alio fine facto versus aliquem alium pro quo dicta terra cum pertinenciis fuit prius obligata domino regi seu Judeis vel alicui alteri per regem qui ipsam inquietant pro debito prenotato et si predicti Johannes et Petrus vel heredes sui non querant acquietacionem infra terminum prenominatum predicti Johannes et Petrus concesserunt pro eis et pro heredibus suis dicto Philippo et heredibus suis quod querant acquietacionem seu pacem vel aliquem finem versus dictum regem et Judeis vel aliquos alios eo modo quo possunt de viginti marcis sub custodia domini abbatis positis et quod abbas deliberat dicto Philippo et heredibus suis denarios ad acquietacionem seu pacem querend[] pro voluntate sua Item concesserunt predicti Johannes et Petrus dicto Philippo et heredibus suis quod si aliquod patiatur impedimentum dictarum terrarum seu tenementorum reddituum libertatum serviciorum ad dictam terram spectancium per regem seu per Judeos vel per aliquem alium pro sorte vel usura vel fine facto habebit sumptos et dampna sua sibi facta ante terminum prefixum vel post de viginti marcis dicto abbati traditis sine aliqua contradiccione vel dilacione dictorum Johannes et Petri et heredum suorum et de omnibus sumptibus factis eidem Philippo credetur solo verbo in fide Et quicquid residuum sit extra expensas factas pro acquietacione et pace querend[] vel alio modo predicti Johannes Petrus et heredes sui habebunt ex deliberacione dicti abbatis sine contradiccione aliqua dicti Philippi vel heredum suorum In cuius rei testimonium huic scripto bipartito predicti Johannes et Petrus signa sua apposuerunt Hiis testibus domino abbati de Parco Lud[] domino Willelmo de Manneby Alano decano de Ludesk[] Willelmo Badde Linc[] Simone persona Herberto de Saltfletby Haraldo filio Johannis Philippo le Vavasur Willelmo de Thatwell Waltero clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter