utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730037

Charter
Charter Number: 00730037
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno domini mcc tricesimo sexto Ita pacificata est contencio mota super Pintelhournerske in territorio de Hotoft inter Willelmum priorem et conventum de Bulington et Ketelbertum de Kele militem videlicet quod dicti prior et conventus concesserunt et dimiserunt dicto Ketelberto et heredibus suis vel suis certis asingnatis exceptis Judeis et viris religiosis certum numerum quinquaginta ovium tantum habend in pastura prenominata de Pintelhournerske sub sui proprii pastoris custodia cum introitu et exitu libero per transversum a terra sua usque ad illam pasturam cum asiamentis et salvacione dicte pasture sine incremento alicuius bidentis vel numeri augmentacione Ita scilicet quod agni de dictis quinquaginta ovibus nati per annum sigillatim sequuntur matres suas in pastura ab hora nacionis sue cum opertuerit usque ad festum sancte Trinitatis et si post festum sancte Trinitatis agni de dictis quinquaginta ovibus nati in antedicta inveniantur pastura per priorem et conventum et suos inparcentur et deinceps per Ketelbertum et suos infra numerum quinquaginta ovium numerentur vel statim per eundem et suos de dicta pastura omnino amoveantur Et dicte quinquaginta oves in pastura quiete remaneant et totus numerus ovium supra quinquaginta inventus legalitur inparcetur et Ketelberto vel suis per replevinam juste dimittatur et statim a pastura amoveantur Pro hac vero concessione et dimissione dictus Ketelbertus et heredes sui vel sui certi asingnati solvent annuatim inperpetuum nominatis priori et conventui de Bulington octo denarios bonorum esterlingorum ad duos terminos scilicet ad festum sancti Martini quatuor denarios et ad Pentecost quatuor denarios Et sciendum quod si Ketelbertus vel heredes sui vel sui certi asignati prefatum redditum plene ad dictos terminos non solverint distringentur per quinquaginta oves suas in eadem pastura inventas Sciendum preterea quod Ketelbertus pro se et heredibus suis et suis asingnatis relaxavit et quietumclamavit omnem clamium calumpniam et omnem exactionem quam habuit vel habere potuit in nominata pastura de Pintelhournerske propter quinquaginta oves in pastura habend dicto priori et conventui de se et heredibus suis et suis assingnatis inperpetuum Pro cuius rei securitate scripto quod penes Ketelbertum remanere debet prior et conventus sigillum capituli sui apposuerunt et scripto quod penes priorem et conventum remanere debet Ketelbertus pro se et heredibus suis et suis assingnatis sigilli sui inpressione apposuit Hiis testibus Willelmo de Welle Hugone Pikoht Roberto de Wilweby Alano de Kele Ricardo le Faucuner Reinero de Sotteby Thoma de Innocentibus Ricardo Semyur Ada Frances
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter