utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730038

Charter
Charter Number: 00730038
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1239
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Cum mota esset controversia inter priorem et conventum de Bulington[] ex una parte et priorem et conventum de Markeby ex altera super numero ovium prioris de Markeby in pastura de Hotoft extra Hauedic habend taliter lis et controversia quievit et sub hanc inter illos amicabiliter est forma compositum videlicet quod prior et conventus de Bulington[] concessunt quod prior et conventus de Markeby habeant sexcentas oves tantum in prefata pastura secundum tenorem instrumentorum que prefati prior et conventus de Markeby habent de Philippo de Kyma seniore et Simone filio eius scilicet quingentas oves pro quinque solidis annuis et centum oves in pura elemosina Et prior et conventus de Markeby solvent prefatos quinque solidos annuos quos solebant solvere dicto Philippo de Kyma in festo sancti Bothulphi priori et conventui de Bulington[] tanquam attornatis domini Philippi de Kyma junioris que dictum redditum et totam pasturam suam extra Hauedic de Hotoft prefatis priori et conventui de Bulington[] cum corpore Royse matris sue in elemosinam dedit Preterea quod prior et conventus de Markeby renunciaverunt juri quod habebant in quinquaginta perticatis pasture in latitudine et in longitudine ab Hauedic de Hotoft usque ad mare in pastura que dicitur Northmersc ratione quorundam instrumentorum que habent de Eudone et Rogero de Farlestorp et de Hugone de Tatersall Prior et conventus de Bulingt[] concessunt prefatis priori et conventui de Markeby pasturam ad trescentas oves tantum in pastura que dicitur Suhtmersc pro triginta denariis annuis in festo sancti Bothulphi priori et conventui de Bulingt[] a priore et conventu de Markeby pro omnibus serviciis solvendis Et prior et conventus de Markeby habebunt liberum introitum et exitum a bercaria sua sita super Musholmdic per pasturam de Suhtmersc usque ad aquam de Steinilmar et facient pontem ultra prefatam aquam ovibus suis in pastura de Suhtmersc que est ex orientali parte de Steinilmar ubi melius et comodius et ad maius proficuum suum sibi facere poterunt Si vero suspectus fuerit numerus ovium prioris et conventus de Markeby priori de Bulingt[] vel suis apud Hauedic moram facientibus scilicet quod prior de Markeby plures oves habeat in Suht mersc quam trescentas vel quam sexcentas in pastura de Northmersc licebit priori de Bulingt[] vel suis ter in anno tantum inparcare oves prioris de Markeby in utraque pastura prefata inventas et oves que ultra pretaxatum numerum invente fuerint in parco retinere quousque super excessu illo priori de Bulington[] secundum quantitatem delicti et excessus rationabiliter et convenienter fuerit satisfactum Numerabuntur vero oves prefate a priore de Bulingtona vel suis diebus quibus voluerint ter in anno excepto tempore quo matrices oves fetant quolibet die que fiet ovium numeracio nunciabunt prior de Bulington vel sui converso vel bercariis prioris de Markeby mane sine malo ingenio ut simul eant ad oves numerandum Quod si forte conversus vel bercarii de Markeby venire noluerint nichilominus conversus de Bulington[] vel attornati prioris oves inparcabunt et numerabunt Prior veto et conventus de Bulington warantizabunt priori et conventui de Markeby prefatas pasturas scilicet in Northmersc ad sexcentas oves et in Suthmersc ad trescentas oves pro prefatis septem solidis et sex denariis annuis contra omnes homines inperpetuum sicut perpetuam elemosinam Actum est autem hoc anno incarnacionis domini mcc tricesimo nono festo invencionis sancti crucis Teste Deo et utroque capitulo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter