utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730055

Charter 00730055
Charter Number: 00730055
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1263
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter Yngeram abbatem Barling[] et eiusdem loci conventum ex parte una et Willelmum filium Roberti de Wylegby ex altera anno gracie mcclx tertio videlicet quod idem Willelmus de Wylegby et heredes sui a die nativitatis sancti Johannis baptiste anno supradicto in fossatis moris seweris gutteris et in omnibus aliis qui ad defensionem terrarum predictorum abbatis et conventus Barl[] et suorum successorum et Willelmi de Wylegby et heredum suorum pertinent cum necesse fuerit reparandis seu reficiendis in parochia de Munby Hoggesthorp et de Anderby et predictus abbas et conventus Barl[] et sui successores in omnibus insimiliter scottabunt et lottabunt in perpetuum Ita scilicet quod terre predictorum abbatis et conventus Barl[] et suorum successorum et Willelmi de Wylegby et heredum suorum in predictis parochiis per eos sicut per participes parcenare defendantur videlicet secundum quantitatem acrarum terre predictorum abbatis et conventus Barl[] et suorum successorum et Willelmi de Wylegby et heredum suorum que terre per fossata maris et seweras in predictis parochiis defenduntur et sewantur Et pro ista scottacione et lottacione predicti W de Wylegby et heredum suorum cum predicto abbate et conventu Barl[] et suis successoribus in prenominatis parochiis dictus W et heredes sui in predictis parochiis de Munby Hoggesthorp et de Anderby ubique infra villas et extra in pratis pascuis mariscis terris arabilibus viis semitis piscariis seweris pontibus fugis passagiis et in omnibus aliis libertatibus et aisiamentis qui ad communam predictorum parochiarum pertinent cum predicto abbate et conventu Barl[] et suis successoribus in perpetuum libere communicabunt et pacifice infra le Hauedic et extra sine impedimento predictorum abbatis et conventus Barl[] et suorum successorum In cuius rei testimonium utraque pars scripto penes alium residenti sigillum suum apposuit Teste []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter